|
1. Ex praedictis autem haberi potest quod divina voluntas
contingentiam non tollit, nec necessitatem absolutam rebus imponit.
2. Vult enim Deus omnia quae requiruntur ad rem quam vult, ut
dictum est. Sed aliquibus rebus secundum modum suae naturae competit
quod sint contingentes, non necessariae. Igitur vult aliquas res esse
contingentes. Efficacia autem divinae voluntatis exigit ut non solum
sit quod Deus vult esse, sed etiam ut hoc modo sit sicut Deus vult
illud esse: nam et in agentibus naturalibus, cum virtus agens est
fortis, assimilat sibi suum effectum non solum quantum ad speciem, sed
etiam quantum ad accidentia, quae sunt quidam modi ipsius rei. Igitur
efficacia divinae voluntatis contingentiam non tollit.
3. Amplius. Deus principalius vult bonum universitatis suorum
effectuum quam aliquod bonum particulare: quanto in illo completior
invenitur suae bonitatis similitudo. Completio autem universi exigit
ut sint aliqua contingentia: alias non omnes gradus entium in universo
continerentur. Vult igitur Deus aliqua esse contingentia.
4. Adhuc. Bonum universi in quodam ordine consideratur, ut patet
in XI metaphysicae. Requirit autem ordo universi aliquas causas esse
variabiles: cum corpora sint de perfectione universi, quae non movent
nisi mota. A causa autem variabili effectus contingentes sequuntur:
non enim potest esse effectus firmioris esse quam sua causa. Unde
videmus, quamvis causa remota sit necessaria, si tamen causa proxima
sit contingens, effectum contingentem esse: sicut patet in his quae
circa inferiora corpora accidunt; quae quidem contingentia sunt propter
proximarum causarum contingentiam, quamvis causae remotae, quae sunt
motus caelestes, sint ex necessitate. Vult igitur Deus aliqua
contingenter evenire.
5. Praeterea. Necessitas ex suppositione in causa non potest
concludere necessitatem absolutam in effectu. Deus autem vult aliquid
in creatura non necessitate absoluta, sed solum necessitate quae est ex
suppositione, ut supra ostensum est. Ex voluntate igitur divina non
potest concludi in rebus creatis necessitas absoluta. Haec autem sola
excludit contingentiam: nam etiam contingentia ad utrumlibet redduntur
ex suppositione necessaria; sicut Socratem moveri, si currit, est
necessarium. Divina igitur voluntas non excludit a rebus volitis
contingentiam.
6. Non igitur sequitur, si Deus vult aliquid, quod illud de
necessitate eveniat: sed quod haec conditionalis sit vera et
necessaria, si Deus aliquid vult, illud erit. Consequens tamen non
oportet esse necessarium.
|
|