|
1. Colligere autem ex praedictis possumus quod divinae voluntatis
ratio assignari potest.
2. Finis enim est ratio volendi ea quae sunt ad finem. Deus autem
vult bonitatem suam tanquam finem, omnia autem alia vult tanquam ea
quae sunt ad finem. Sua igitur bonitas est ratio quare vult alia quae
sunt diversa ab ipso.
3. Rursus. Bonum particulare ordinatur ad bonum totius sicut ad
finem, ut imperfectum ad perfectum. Sic autem cadunt aliqua sub
divina voluntate secundum quod se habent in ordine boni. Relinquitur
igitur quod bonum universi sit ratio quare Deus vult unumquodque
particulare bonum in universo.
4. Item. Sicut supra ostensum est, supposito quod Deus aliquid
velit, sequitur ex necessitate quod velit ea quae ad illud
requiruntur. Quod autem alii necessitatem imponit, est ratio quare
illud sit. Ratio igitur quare Deus vult ea quae requiruntur ad
unumquodque, est ut sit illud ad quod requiritur.
5. Sic igitur procedere possumus in assignando divinae voluntatis
rationem: Deus vult hominem habere rationem ad hoc quod homo sit;
vult autem hominem esse ad hoc quod completio universi sit; vult autem
bonum universi esse quia decet bonitatem ipsius.
6. Non tamen praedicta triplex ratio secundum eandem habitudinem
procedit. Nam bonitas divina neque dependet a perfectione universi,
neque ex ea aliquid sibi accrescit. Perfectio autem universi, licet
ex aliquibus particularibus bonis ex necessitate dependeat, quae sunt
essentiales partes universi, ex quibusdam tamen non dependet ex
necessitate, sed tamen ex eis aliqua bonitas vel decor accrescit
universo: sicut ex his quae sunt solum ad munimentum vel decorem
aliarum partium universi. Particulare autem bonum dependet ex
necessitate ex his quae ad ipsum absolute requiruntur: licet et hoc
etiam habeat quaedam quae sunt propter melius ipsius. Aliquando igitur
ratio divinae voluntatis continet solum decentiam; aliquando
utilitatem; aliquando autem necessitatem quae est ex suppositione;
necessitatem vero absolutam, solum cum vult seipsum.
|
|