|
1. Ex praedictis autem ostendi potest quod in Deo liberum arbitrium
invenitur.
2. Nam liberum arbitrium dicitur respectu eorum quae non necessitate
quis vult, sed propria sponte: unde in nobis est liberum arbitrium
respectu eius quod volumus currere vel ambulare. Deus autem alia a se
non ex necessitate vult, ut supra ostensum est. Deo igitur liberum
arbitrium habere competit.
3. Adhuc. Voluntas divina in his ad quae secundum suam naturam non
determinatur, inclinatur quodammodo per suum intellectum, ut supra
ostensum est. Sed ex hoc homo dicitur prae ceteris animalibus liberum
arbitrium habere quod ad volendum iudicio rationis inclinatur, non
impetu naturae sicut bruta. Ergo in Deo est liberum arbitrium.
4. Item. Secundum philosophum, in III Ethic., voluntas est
finis, electio autem eorum quae ad finem sunt. Cum igitur Deus
seipsum tanquam finem velit, alia vero sicut quae ad finem sunt,
sequitur quod respectu sui habeat voluntatem tantum, respectu autem
aliorum electionem. Electio autem semper per liberum arbitrium fit.
Deo igitur liberum arbitrium competit.
5. Praeterea. Homo per hoc quod habet liberum arbitrium, dicitur
suorum actuum dominus. Hoc autem maxime competit primo agenti, cuius
actus ab alio non dependet. Ipse igitur Deus liberum arbitrium
habet.
6. Hoc etiam ex ipsa nominis ratione haberi potest. Nam liberum est
quod sui causa est, secundum philosophum, in principio metaphysicae.
Hoc autem nulli magis competit quam primae causae, quae Deus est.
|
|