|
1. Ex praemissis autem sciri potest quod passiones affectuum in Deo
non sunt.
2. Secundum enim intellectivam affectionem non est aliqua passio,
sed solum secundum sensitivam, ut probatur in VII physicorum.
Nulla autem talis affectio in Deo esse potest: cum desit sibi
sensitiva cognitio, ut per supra dicta est manifestum. Relinquitur
igitur quod in Deo non sit affectiva passio.
3. Praeterea. Omnis affectiva passio secundum aliquam
transmutationem corporalem fit: puta secundum constrictionem vel
dilatationem cordis, aut secundum aliquid huiusmodi. Quorum nullum in
Deo possibile est accidere: eo quod non sit corpus nec virtus in
corpore, ut supra ostensum est. Non est igitur in ipso affectiva
passio.
4. Item. In omni affectiva passione patiens aliqualiter trahitur
extra suam communem, aequalem vel connaturalem dispositionem: cuius
signum est quod huiusmodi passiones, si intendantur, animalibus
inferunt mortem. Sed non est possibile Deum extra suam naturalem
conditionem aliqualiter trahi: cum sit omnino immutabilis, ut supra
ostensum est. Patet igitur quod in Deo huiusmodi passiones esse non
possunt.
5. Amplius. Omnis affectio quae est secundum passionem,
determinate in unum fertur, secundum modum et mensuram passionis:
passio enim impetum habet ad aliquid unum, sicut et natura; et propter
hoc ratione oportet eam reprimi et regulari. Divina autem voluntas non
determinatur secundum se ad unum in his quae creata sunt, nisi ex
ordine suae sapientiae, ut supra ostensum est. Non est igitur in ipso
passio secundum affectionem aliquam.
6. Adhuc. Omnis passio est alicuius potentia existentis. Deus
autem est omnino liber a potentia: cum sit purus actus. Est igitur
agens tantum, et nullo modo aliqua passio in ipso locum habet.
7. Sic igitur omnis passio ratione generis a Deo removetur.
8. Quaedam autem passiones removentur a Deo non solum ratione sui
generis, sed etiam ratione speciei. Omnis enim passio ex obiecto
speciem recipit. Cuius igitur obiectum omnino est Deo incompetens,
talis passio a Deo removetur etiam secundum rationem propriae speciei.
Talis autem est tristitia vel dolor: nam eius obiectum est malum iam
inhaerens, sicut gaudii obiectum est bonum praesens et habitum.
Tristitia igitur et dolor ex ipsa sui ratione in Deo esse non
possunt.
9. Adhuc. Ratio obiecti alicuius passionis non solum sumitur ex
bono et malo, sed etiam ex hoc quod aliqualiter quis se habet ad
alterum horum: sic enim spes et gaudium differunt. Si igitur modus
ipse se habendi ad obiectum qui in ratione passionis includitur, Deo
non competit, nec ipsa passio Deo convenire potest, etiam ex ratione
propriae speciei. Spes autem, quamvis habeat obiectum bonum, non
tamen bonum iam obtentum, sed obtinendum. Quod quidem Deo non potest
competere, ratione suae perfectionis, quae tanta est quod ei additio
fieri non potest. Spes igitur in Deo esse non potest, etiam ratione
suae speciei. Et similiter nec desiderium alicuius non habiti.
10. Amplius. Sicut divina perfectio impedit potentiam additionis
alicuius boni obtinendi a Deo, ita etiam, et multo amplius, excludit
potentiam ad malum. Timor autem respicit malum quod potest imminere,
sicut spes bonum obtinendum. Duplici igitur ratione suae speciei timor
a Deo excluditur: et quia non est nisi existentis in potentia; et
quia habet obiectum malum quod potest inesse.
11. Item. Poenitentia mutationem affectus importat. Igitur et
ratio poenitentiae Deo repugnat, non solum quia species tristitiae
est, sed etiam quia mutationem voluntatis importat.
12. Praeterea. Absque errore cognitivae virtutis esse non potest
ut illud quod est bonum apprehendatur ut malum. Nec est nisi in
particularibus bonis ut alterius malum possit bonum existere alteri, in
quibus corruptio unius est generatio alterius: universali autem bono ex
nullo particulari bono aliquid deperit, sed per unumquodque
repraesentatur. Deus autem est universale bonum, cuius similitudinem
participando omnia dicuntur bona. Nullius igitur malum sibi potest
esse bonum. Nec potest esse ut id quod est simpliciter bonum et non
est sibi malum, apprehendat ut malum: quia sua scientia est absque
errore, ut supra ostensum est. Invidiam igitur in Deo impossibile
est esse, etiam secundum suae speciei rationem: non solum quia invidia
species tristitiae est, sed etiam quia tristatur de bono alterius, et
sic accipit bonum alterius tanquam malum sibi.
13. Adhuc. Eiusdem rationis est tristari de bono et appetere
malum: nam primum est ex hoc quod bonum aestimatur malum; secundum
vero est ex hoc quod malum aestimatur bonum. Ira autem est appetitus
mali alterius ad vindictam. Ira igitur a Deo longe est secundum
rationem suae speciei: non solum quia effectus tristitiae est; sed
etiam quia est appetitus vindictae propter tristitiam ex iniuria illata
conceptam.
14. Rursus, quaecumque aliae passiones harum species sunt vel ab
eis causantur, pari ratione a Deo excluduntur.
|
|