|
1. Sunt autem quaedam passiones quae, licet Deo non conveniant
secundum quod passiones, nihil tamen ex ratione suae speciei important
repugnans divinae perfectioni. Harum autem est gaudium et delectatio.
Est enim gaudium praesentis boni. Neque igitur ratione obiecti, quod
est bonum, neque ratione modi se habendi ad obiectum, quod est actu
habitum, gaudium secundum suae speciei rationem divinae perfectioni
repugnat.
2. Ex hoc autem manifestum est quod gaudium vel delectatio proprie in
Deo sit. Sicut enim bonum et malum apprehensum sunt obiectum
appetitus sensibilis, ita et appetitus intellectivi. Utriusque enim
est prosequi bonum et fugere malum, vel secundum veritatem vel secundum
aestimationem: nisi quod obiectum intellectivi appetitus est communius
quam sensitivi, quia intellectivus appetitus respicit bonum vel malum
simpliciter, appetitus autem sensitivus bonum vel malum secundum
sensum; sicut etiam et intellectus obiectum est communius quam sensus.
Sed operationes appetitus speciem ex obiectis sortiuntur. Inveniuntur
igitur in appetitu intellectivo, qui est voluntas, similes operationes
secundum rationem speciei operationibus appetitus sensitivi, in hoc
differentes quod in appetitu sensitivo sunt passiones, propter
coniunctionem eius ad organum corporale, in intellectivo autem sunt
operationes simplices: sicut enim per passionem timoris, quae est in
appetitu sensitivo, refugit quis malum futurum, ita sine passione
intellectivus appetitus idem operatur. Cum igitur gaudium et
delectatio Deo non repugnent secundum suam speciem, sed solum
inquantum passiones sunt; in voluntate autem sunt secundum suam
speciem, non autem ut passiones: relinquitur quod etiam divinae
voluntati non desint.
3. Item. Gaudium et delectatio est quaedam quietatio voluntatis in
suo volito. Deus autem in seipso, qui est suum principale volitum,
maxime quietatur, utpote in se omnem sufficientiam habens. Ipse
igitur per suam voluntatem in se maxime gaudet et delectatur.
4. Praeterea. Delectatio est quaedam operationis perfectio, ut
patet per philosophum, X Ethic.: perficit enim operationem sicut
pulchritudo iuventutem. Sed Deus perfectissimam operationem habet in
intelligendo, ut ex praedictis patet. Si igitur nostrum intelligere,
propter suam perfectionem, est delectabile, divinum intelligere erit
sibi delectabilissimum.
5. Amplius. Unumquodque naturaliter in suo simili gaudet, quasi in
convenienti: nisi per accidens, inquantum est impeditivum propriae
utilitatis, sicut figuli ad invicem corrixantur, pro eo quod unus
impedit lucrum alterius. Omne autem bonum est divinae bonitatis
similitudo, ut ex supra dictis patet: nec ex aliquo bono sibi aliquid
deperit. Relinquitur igitur quod Deus de omni bono gaudet.
6. Est igitur in eo proprie gaudium et delectatio. Differunt autem
gaudium et delectatio ratione. Nam delectatio provenit ex bono
realiter coniuncto: gaudium autem hoc non requirit, sed sola quietatio
voluntatis in volito sufficit ad gaudii rationem. Unde delectatio est
solum de coniuncto bono, si proprie sumatur: gaudium autem de
exteriori. Ex quo patet quod Deus proprie in seipso delectatur,
gaudet autem et in se et in aliis.
|
|