|
1. Ex praemissis igitur evidenter apparet sapientis intentionem circa
duplicem veritatem divinorum debere versari, et circa errores
contrarios destruendos: ad quarum unam investigatio rationis pertingere
potest, alia vero omnem rationis excedit industriam. Dico autem
duplicem veritatem divinorum, non ex parte ipsius Dei, qui est una et
simplex veritas; sed ex parte cognitionis nostrae, quae ad divina
cognoscenda diversimode se habet.
2. Ad primae igitur veritatis manifestationem per rationes
demonstrativas, quibus adversarius convinci possit, procedendum est.
Sed quia tales rationes ad secundam veritatem haberi non possunt, non
debet esse ad hoc intentio ut adversarius rationibus convincatur: sed
ut eius rationes, quas contra veritatem habet, solvantur; cum
veritati fidei ratio naturalis contraria esse non possit, ut ostensum
est.
3. Singularis vero modus convincendi adversarium contra huiusmodi
veritatem est ex auctoritate Scripturae divinitus confirmata
miraculis: quae enim supra rationem humanam sunt, non credimus nisi
Deo revelante.
4. Sunt tamen ad huiusmodi veritatem manifestandam rationes aliquae
verisimiles inducendae, ad fidelium quidem exercitium et solatium, non
autem ad adversarios convincendos: quia ipsa rationum insufficientia
eos magis in suo errore confirmaret, dum aestimarent nos propter tam
debiles rationes veritati fidei consentire.
5. Modo ergo proposito procedere intendentes, primum nitemur ad
manifestationem illius veritatis quam fides profitetur et ratio
investigat, inducentes rationes demonstrativas et probabiles, quarum
quasdam ex libris philosophorum et sanctorum collegimus per quas veritas
confirmetur et adversarius convincatur.
6. Deinde, ut a manifestioribus ad minus manifesta fiat processus,
ad illius veritatis manifestationem procedemus quae rationem excedit,
solventes rationes adversariorum et rationibus probabilibus et
auctoritatibus, quantum Deus dederit, veritatem fidei declarantes.
7. Intendentibus igitur nobis per viam rationis prosequi ea quae de
Deo ratio humana investigare potest, primo, occurrit consideratio de
his quae Deo secundum seipsum conveniunt; secundo, vero, de processu
creaturarum ab ipso; tertio, autem, de ordine creaturarum in ipsum
sicut in finem.
8. Inter ea vero quae de Deo secundum seipsum consideranda sunt,
praemittendum est, quasi totius operis necessarium fundamentum,
consideratio qua demonstratur Deum esse. Quo non habito, omnis
consideratio de rebus divinis tollitur.
|
|