|
1. Similiter autem oportet et amorem in Deo esse secundum actum
voluntatis eius.
2. Hoc enim est proprie de ratione amoris, quod amans bonum amati
velit. Deus autem vult bonum suum et aliorum, ut ex dictis patet.
Secundum hoc igitur Deus et se et alia amat.
3. Adhuc. Ad veritatem amoris requiritur quod bonum alicuius vult
prout est eius: cuius enim bonum aliquis vult solum prout in alterius
bonum cedit, per accidens amatur; sicut qui vult vinum conservari ut
illud bibat, aut hominem ut sibi sit utilis aut delectabilis, per
accidens amat vinum aut hominem, per se autem seipsum. Sed Deus vult
bonum uniuscuiusque secundum quod est eius: vult enim unumquodque esse
secundum quod in se bonum est; licet etiam unum ordinet in utilitatem
alterius. Deus igitur vere amat et se et alia.
4. Amplius. Cum unumquodque naturaliter velit aut appetat suo modo
proprium bonum, si hoc habet amoris ratio quod amans velit aut appetat
bonum amati, consequens est quod amans ad amatum se habeat sicut ad id
quod est cum eo aliquo modo unum. Ex quo videtur propria ratio amoris
consistere in hoc quod affectus unius tendat in alterum sicut in unum
cum ipso aliquo modo: propter quod dicitur a Dionysio quod amor est
unitiva virtus. Quanto ergo id unde amans est unum cum amato est
maius, tanto est amor intensior: magis enim amamus quos nobis unit
generationis origo, aut conversationis usus, aut aliquid huiusmodi,
quam eos quos solum nobis unit humanae naturae societas. Et rursus,
quanto id ex quo est unio est magis intimum amanti, tanto amor fit
firmior: unde interdum amor qui est ex aliqua passione, fit intensior
amore qui est ex naturali origine vel ex aliquo habitu, sed facilius
transit. Id autem unde omnia Deo uniuntur, scilicet eius bonitas,
quam omnia imitantur, est maximum et intimum Deo: cum ipse sit sua
bonitas. Est igitur in Deo amor non solum verus, sed etiam
perfectissimus et firmissimus.
5. Item. Amor ex parte obiecti non importat aliquid repugnans
Deo: cum sit boni. Nec ex modo se habendi ad obiectum: nam amor est
alicuius rei non minus cum habetur, sed magis, quia bonum aliquod fit
nobis affinius cum habetur; unde et motus ad finem in rebus naturalibus
ex propinquitate finis intenditur (quandoque autem contrarium per
accidens accidit, utpote quando in amato experimur aliquid quod
repugnat amori: tunc enim minus amatur quando habetur). Non igitur
amor repugnat divinae perfectioni secundum rationem suae speciei. Est
igitur in Deo.
6. Praeterea. Amoris est ad unionem movere, ut Dionysius dicit.
Cum enim, propter similitudinem vel convenientiam amantis et amati,
affectus amantis sit quodammodo unitus amato, tendit appetitus in
perfectionem unionis, ut scilicet unio quae iam inchoata est in
affectu, compleatur in actu: unde et amicorum proprium est mutua
praesentia et convictu et collocutionibus gaudere. Deus autem movet
omnia alia ad unionem: inquantum enim dat eis esse et alias
perfectiones, unit ea sibi per modum quo possibile est. Deus igitur
et se et alia amat.
7. Adhuc. Omnis affectionis principium est amor. Gaudium enim et
desiderium non est nisi amati boni; timor et tristitia non est nisi de
malo quod contrariatur bono amato; ex his autem omnes aliae affectiones
oriuntur. Sed in Deo est gaudium et delectatio, ut supra ostensum
est. Ergo in Deo est amor.
8. Posset autem alicui videri quod Deus non magis hoc quam illud
amet. Si enim intensio et remissio naturae mutabilis proprie est,
Deo competere non potest, a quo omnis mutabilitas procul est.
Rursus. Nullum aliorum quae de Deo per modum operationis dicuntur,
secundum magis et minus de ipso dicitur: neque enim magis aliquid alio
cognoscit, neque magis de hoc quam de illo gaudet.
9. Sciendum itaque quod, cum aliae operationes animae sint circa
unum solum obiectum, solus amor ad duo obiecta ferri videtur. Per hoc
enim quod intelligimus vel gaudemus, ad aliquod obiectum aliqualiter
nos habere oportet: amor vero aliquid alicui vult, hoc enim amare
dicimur cui aliquod bonum volumus, secundum modum praedictum. Unde et
ea quae concupiscimus, simpliciter quidem et proprie desiderare
dicimur, non autem amare, sed potius nos ipsos, quibus ea
concupiscimus: et ex hoc ipsa per accidens et improprie dicuntur
amari. Aliae igitur operationes secundum solum actionis vigorem
secundum magis et minus dicuntur. Quod in Deo accidere non potest.
Nam vigor actionis secundum virtutem qua agitur mensuratur: omnis
autem divina actio unius et eiusdem virtutis est. Amor autem secundum
magis et minus dupliciter dici potest. Uno quidem modo, ex bono quod
alicui volumus: secundum quod illum magis diligere dicimur cui volumus
maius bonum. Alio modo ex vigore actionis: secundum quod dicimur
illum magis diligere cui, etsi non maius bonum, aequale tamen bonum
ferventius et efficacius volumus. Primo quidem igitur modo, nihil
prohibet dici quod Deus aliquid alio magis diligat, secundum quod ei
maius vult bonum. Secundo autem modo dici non potest: eadem ratione
quae de aliis dicta est. Patet igitur ex praedictis quod de nostris
affectionibus nulla est quae in Deo proprie possit esse nisi gaudium et
amor:- quamvis haec etiam in eo non secundum passionem, sicut in
nobis, sint.
10. Quod autem in Deo sit gaudium vel delectatio, auctoritate
Scripturae confirmatur. Dicitur enim in Psalmo: delectationes in
dextera tua usque in finem. Prov. 9: delectabar per singulos dies
ludens coram eo, dicit divina sapientia, quae Deus est, ut ostensum
est. Luc. 15-10: gaudium est in caelo super uno peccatore
poenitentiam agente. Philosophus etiam dicit, in VII Ethic.,
quod Deus semper gaudet una et simplici delectatione.
11. Amorem etiam Dei Scriptura commemorat, Deut. 33-3:
dilexit populos; Ierem. 31-3: in caritate perpetua dilexi te;
Ioan. 16-27: ipse enim pater amat vos. Philosophi etiam quidam
posuerunt rerum principium Dei amorem. Cui consonat Dionysii
verbum, IV cap. de Div. Nom.; dicentis quod divinus amor non
permisit ipsum sine germine esse.
12. Sciendum tamen etiam alias affectiones, quae secundum speciem
suam divinae perfectioni repugnant, in sacra Scriptura de Deo dici,
non quidem proprie, ut probatum est, sed metaphorice, propter
similitudinem vel effectuum, vel alicuius affectionis praecedentis.
Dico autem effectuum, quia interdum voluntas ex sapientiae ordine in
illum effectum tendit in quem aliquis ex passione defectiva inclinatur:
iudex enim ex iustitia punit, sicut et iratus ex ira. Dicitur igitur
aliquando Deus iratus, inquantum ex ordine suae sapientiae aliquem
vult punire: secundum illud Psalmi: cum exarserit in brevi ira eius.
Misericors vero dicitur inquantum ex sua benevolentia miserias hominum
tollit: sicut et nos propter misericordiae passionem facimus idem.
Unde in Psalmo: miserator et misericors dominus, patiens et multum
misericors. Poenitens etiam interdum dicitur, inquantum secundum
aeternum et immutabilem providentiae suae ordinem facit quae prius
destruxerat, vel destruit quae prius fecit: sicut et poenitentia moti
facere inveniuntur. Unde Gen. 6-7: poenitet me fecisse hominem.
Quod autem hoc proprie intelligi non possit, patet per hoc quod
habetur I Reg. 15-29: triumphator in Israel non parcet, nec
poenitudine flectetur. Dico autem propter similitudinem affectionis
praecedentis. Nam amor et gaudium, quae in Deo proprie sunt,
principia sunt omnium affectionum: amor quidem per modum principii
moventis: gaudium vero per modum finis; unde etiam irati punientes
gaudent, quasi finem assecuti. Dicitur igitur Deus tristari,
inquantum accidunt aliqua contraria his quae ipse amat et approbat:
sicut et in nobis est tristitia de his quae nobis nolentibus
acciderunt. Et hoc patet Isaiae 59-15 vidit Deus, et malum
apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. Et vidit quia non est
vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat.
13. Ex praedictis autem excluditur error quorundam Iudaeorum
attribuentium Deo iram, tristitiam, poenitentiam, et omnes huiusmodi
passiones, secundum proprietatem, non distinguentes quid in
Scripturis sacris proprie et metaphorice dicatur.
|
|