|
1. Sunt autem virtutes aliquae vitam activam hominis dirigentes quae
non circa passiones, sed circa actiones sunt: ut veritas, iustitia,
liberalitas, magnificentia, prudentia et ars.
2. Cum autem virtus ex obiecto vel materia speciem sortiatur;
actiones autem quae sunt harum virtutum materiae vel obiecta, divinae
perfectioni non repugnant: nec huiusmodi virtutes, secundum propriam
speciem, habent aliquid propter quod a divina perfectione excludantur.
3. Item. Huiusmodi virtutes perfectiones quaedam voluntatis et
intellectus sunt, quae sunt principia operationum absque passione. In
Deo autem est voluntas et intellectus nulla carens perfectione.
Igitur haec Deo deesse non possunt.
4. Amplius. Eorum omnium quae a Deo in esse procedunt, ratio
propria in divino intellectu est, ut supra ostensum est. Ratio autem
rei fiendae in mente facientis ars est: unde philosophus dicit, in
VI Ethic., quod ars est recta ratio factibilium. Est igitur
proprie ars in Deo. Et ideo dicitur Sap. 7-21: omnium artifex
docuit me sapientiam.
5. Item. Divina voluntas, in his quae sunt alia ab ipso,
determinatur ad unum per cognitionem suam, ut supra ostensum est.
Cognitio autem ordinans voluntatem ad agendum prudentia est: quia
secundum philosophum, in VI Ethic., prudentia est recta ratio
agibilium. Est igitur in Deo prudentia. Et hoc est quod dicitur
Iob 26: apud ipsum est prudentia et fortitudo.
6. Adhuc. Ostensum est supra quod ex hoc quod Deus vult aliquid,
vult illa quae requiruntur ad ipsum. Quod autem ad perfectionem
alicuius requiritur, est debitum unicuique. Est igitur in Deo
iustitia, cuius est unicuique quod suum est distribuere. Unde in
Psalmo dicitur: iustus dominus et iustitias dilexit.
7. Amplius. Sicut supra ostensum est, finis ultimus propter quem
Deus vult omnia, nullo modo dependet ab his quae sunt ad finem, nec
quantum ad esse nec quantum ad perfectionem aliquam. Unde non vult
alicui suam bonitatem communicare ad hoc ut sibi exinde aliquid
accrescat, sed quia ipsum communicare est sibi conveniens sicut fonti
bonitatis. Dare autem non propter aliquod commodum ex datione
expectatum, sed propter ipsam bonitatem et convenientiam dationis, est
actus liberalitatis, ut patet per philosophum, in IV Ethicorum.
Deus igitur est maxime liberalis: et, ut Avicenna dicit, ipse solus
liberalis proprie dici potest; nam omne aliud agens praeter ipsum ex
sua actione aliquod bonum acquirit, quod est finis intentus. Hanc
autem eius liberalitatem Scriptura ostendit, dicens in Psalmo:
aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et Iac.
1-5: qui dat omnibus affluenter et non improperat.
8. Item. Omnia quae a Deo esse accipiunt, necesse est ut ipsius
similitudinem gerant inquantum sunt, et bona sunt, et proprias
rationes in divino intellectu habent, ut supra ostensum est. Hoc
autem ad virtutem veritatis pertinet, ut per philosophum in IV
Ethic. patet, ut in suis factis et dictis aliquis talem se exhibeat
qualis est. Est igitur in Deo veritatis virtus. Unde Rom.
3-4: est autem Deus verax; et in Psalmo: omnes viae tuae
veritas.
9. Si quae autem virtutes sunt quae ad aliquas actiones ordinentur
quae sunt subiectorum ad superiora, talia Deo convenire non possunt:
sicut obedientia, latria, vel aliquid huiusmodi quod superiori
debetur.
10. Si etiam aliquarum ex praedictis virtutibus sint aliqui actus
imperfecti, secundum illos Deo attribui dictae virtutes non possunt.
Sicut prudentia quantum ad actum bene consiliandi Deo non competit.
Cum enim consilium sit quaedam quaestio, ut dicitur in VI Ethic.;
divina autem cognitio non sit inquisitiva, ut supra ostensum est: non
potest sibi consiliari esse conveniens. Unde Iob 26-3: cui
dedisti consilium? Forsitan ei qui non habet intelligentiam? Et
Isaiae 40-14: cum quo iniit consilium, et instruxit eum?
Secundum autem actum illum qui est de consiliatis iudicare et approbata
eligere, nihil prohibet prudentiam de Deo dici. Dicitur tamen
interdum consilium de Deo. Vel propter similitudinem occultationis:
nam consilia occulte aguntur; unde quod est in divina sapientia
occultum, per similitudinem consilium dicitur, ut patet Isaiae
25-1, secundum aliam litteram: consilium tuum antiquum verum
fiat. Vel inquantum consulentibus satisfacit: est enim etiam sine
discursu intelligentis instruere inquirentes.
11. Similiter etiam iustitia quantum ad commutationis actum Deo
competere non potest: cum ipse a nullo aliquid accipiat. Unde Rom.
11-35: quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Et Iob
41-1: quis ante mihi dedit, ut reddam ei? Per similitudinem
tamen aliqua Deo dare dicimur, inquantum nostra data Deus acceptat.
Non igitur sibi competit commutativa iustitia, sed solum
distributiva. Unde Dionysius dicit, VIII cap. de Div. Nom.
quod iustitia laudatur Deus sicut omnibus secundum dignitatem
distribuens: secundum illud Matth. 25-15: dedit unicuique
secundum propriam virtutem.
12. Scire autem oportet quod actiones circa quas sunt praedictae
virtutes, secundum suas rationes ex rebus humanis non dependent: non
enim de agendis iudicare, aliquid dare vel distribuere, solius hominis
est, sed cuiuslibet intellectum habentis. Secundum tamen quod ad res
humanas contrahuntur, ex his quodammodo speciem sumunt: sicut curvum
in naso facit speciem simi. Virtutes igitur praedictae, secundum quod
ordinant humanam vitam activam, ad has actiones ordinantur prout ad res
humanas contrahuntur, ab eis speciem sumentes. Secundum quem modum
Deo convenire non possunt. Secundum vero quod actiones praedictae in
sua communitate accipiuntur, possunt etiam rebus divinis aptari.
Sicut enim homo rerum humanarum, ut pecuniae vel honoris, distributor
est, ita et Deus omnium bonitatum universi. Sunt igitur praedictae
virtutes in Deo universalioris extensionis quam in homine; nam sicut
iustitia hominis se habet ad civitatem vel domum, ita iustitia Dei se
habet ad totum universum. Unde et divinae virtutes nostrarum
exemplares dicuntur: nam quae sunt contracta et particulata,
similitudines quaedam absolutorum entium sunt, sicut lumen candelae se
habet ad lumen solis. Aliae vero virtutes, quae Deo proprie non
conveniunt, non habent exemplar in divina natura; sed solum in divina
sapientia, quae omnium entium proprias rationes complectitur; sicut
est de aliis corporalibus rebus.
|
|