|
1. De contemplativis autem virtutibus dubium esse non potest quin
Deo maxime conveniant.
2. Si enim sapientia in cognitione altissimarum causarum consistit,
secundum philosophum, in principio metaphysicae; ipse autem Deus
praecipue seipsum cognoscit, nec aliquid cognoscit nisi cognoscendo
seipsum, ut probatum est, qui est omnium prima causa: manifestum est
quod sibi potissime sapientia debet adscribi. Unde Iob 9-4:
sapiens corde est: et Eccli. 1-1: omnis sapientia a domino Deo
est, et cum illo fuit semper. Philosophus etiam dicit, in principio
metaphysicae, quod est divina possessio, non humana.
3. Item. Si scientia est rei cognitio per propriam causam; ipse
autem omnium causarum et effectuum ordinem cognoscit, et per hoc
singulorum proprias causas novit, ut supra ostensum est: manifestum
est quod in ipso proprie scientia est:- non tamen quae sit per
ratiocinationem causata, sicut scientia nostra ex demonstratione
causatur. Unde I Reg. 2-3: Deus scientiarum dominus est.
4. Adhuc. Si immaterialis cognitio aliquarum rerum absque discursu
intellectus est; Deus autem huiusmodi cognitionem de omnibus habet,
ut supra ostensum est: est igitur in ipso intellectus. Unde Iob
12-13: ipse habet consilium et intelligentiam.
5. Hae etiam virtutes in Deo sunt exemplares nostrarum, sicut
perfectum imperfecti.
|
|