|
1. Ex his autem quae dicta sunt, ostendi potest quod Deus non
potest velle malum.
2. Virtus enim rei est secundum quam aliquis bene operatur. Omnis
autem operatio Dei est operatio virtutis: cum sua virtus sit sua
essentia, ut supra ostensum est. Non potest igitur malum velle.
3. Item. Voluntas nunquam ad malum fertur nisi aliquo errore in
ratione existente, ad minus in particulari eligibili. Cum enim
voluntatis obiectum sit bonum apprehensum, non potest voluntas ferri in
malum nisi aliquo modo proponatur sibi ut bonum: et hoc sine errore
esse non potest. In divina autem cognitione non potest esse error, ut
supra ostensum est. Non igitur voluntas eius potest ad malum tendere.
4. Amplius. Deus est summum bonum, ut supra probatum est. Summum
autem bonum non patitur aliquod consortium mali: sicut nec summe
calidum permixtionem frigidi. Divina igitur voluntas non potest flecti
ad malum.
5. Praeterea. Cum bonum habeat rationem finis, malum non potest
incidere in voluntate nisi per aversionem a fine. Voluntas autem
divina a fine averti non potest: cum nihil possit velle nisi volendo
seipsum, ut ostensum est. Non potest igitur velle malum.
6. Et sic patet quod liberum arbitrium in ipso naturaliter stabilitum
est in bono.
7. Hoc autem est quod dicitur Deut. 32-4: Deus fidelis et
absque iniquitate; et Hab. 1-13: mundi sunt oculi tui, domine,
et respicere ad iniquitatem non potes.
8. Per hoc autem confutatur error Iudaeorum, qui in Talmut dicunt
Deum quandoque peccare et a peccato purgari; et Luciferianorum, qui
dicunt Deum in Luciferi deiectione peccasse.
|
|