|
1. Ex hoc autem apparet quod odium alicuius rei Deo convenire non
potest.
2. Sicut enim amor se habet ad bonum, ita odium se habet ad malum:
nam his quos amamus, bonum volumus; his vero quos odimus, malum. Si
igitur voluntas Dei ad malum inclinari non potest, ut ostensum est,
impossibile est quod ipse rem aliquam odio habeat.
3. Item. Voluntas Dei in alia a se fertur, ut supra ostensum
est, inquantum, volendo et amando suum esse et suam bonitatem vult eam
diffundi, secundum quod possibile est, per similitudinis
communicationem. Hoc igitur est quod Deus in rebus aliis a se vult,
ut in eis sit suae bonitatis similitudo. Hoc autem est bonum
uniuscuiusque rei, ut similitudinem divinam participet: nam quaelibet
bonitas alia non est nisi quaedam similitudo primae bonitatis. Igitur
Deus unicuique rei vult bonum. Nihil igitur odit.
4. Adhuc. A primo ente omnia alia originem essendi sumunt. Si
igitur aliquid eorum quae sunt odio habet, vult illud non esse: quia
hoc est unicuique bonum. Vult igitur actionem suam non esse qua illud
in esse producitur vel mediate vel immediate: ostensum est enim supra
quod, si Deus aliquid vult, oportet quod illa velit quae ad illud
requiruntur. Hoc autem est impossibile. Quod quidem patet, si res
per voluntatem ipsius in esse procedant: quia tunc oportet actionem qua
res producuntur esse voluntariam. Similiter si naturaliter sit rerum
causa: quia, sicut placet sibi sua natura, sic placet sibi omne illud
quod sua natura requirit. Nullam igitur rem Deus odit.
5. Praeterea. Illud quod invenitur in omnibus causis activis
naturaliter, praecipue in primo agente necesse est inveniri. Omnia
autem agentia suo modo suos effectus amant, secundum quod huiusmodi:
sicut parentes filios, poetae poemata, artifices sua opera. Multo
igitur magis Deus nullam rem odit: cum ipse sit omnium causa.
6. Hoc autem est quod dicitur Sap. 11-25: diligis omnia quae
sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti.
7. Dicitur autem similitudinarie Deus aliqua odire. Et hoc
dupliciter. Primo modo, ex hoc quod Deus, amando res, volens eorum
bonum esse, vult contrarium malum non esse. Unde malorum odium habere
dicitur, nam quae non esse volumus, dicimur odio habere: secundum
illud Zach. 8-17: unusquisque malum contra amicum suum ne
cogitetis in cordibus vestris, et iuramentum mendax non diligatis:
omnia enim haec sunt quae odi, dicit dominus. Haec autem non sunt
effectus ut res subsistentes, quarum proprie est odium vel amor.
Alius autem modus est ex hoc quod Deus vult aliquod maius bonum quod
esse non potest sine privatione minoris boni. Et sic dicitur odire:
cum magis hoc sit amare. Sic enim, inquantum vult bonum iustitiae vel
ordinis universi, quod esse non potest sine punitione vel corruptione
aliquorum, dicitur illa odire quorum punitionem vult vel corruptionem:
secundum illud Mal. 1-3: Esau odio habui; et illud Psalmi:
odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur
mendacium: virum sanguinum et dolosum abominatur dominus.
|
|