|
1. Restat autem ex praemissis ostendere Deum esse beatum.
2. Cuiuslibet enim intellectualis naturae proprium bonum est
beatitudo. Cum igitur Deus sit intelligens, suum proprium bonum erit
beatitudo. Non autem comparatur ad proprium bonum sicut quod in bonum
nondum habitum tendit, hoc enim est naturae mobilis et in potentia
existentis: sed sicut quod iam obtinet proprium bonum. Igitur
beatitudinem non solum desiderat, sicut nos, sed ea fruitur. Est
igitur beatus.
3. Amplius. Illud est maxime desideratum vel volitum ab
intellectuali natura quod est perfectissimum in ipsa: et hoc est eius
beatitudo. Perfectissimum autem in unoquoque est operatio
perfectissima eius: nam potentia et habitus per operationem
perficiuntur; unde et philosophus dicit felicitatem esse operationem
perfectam.
4. Perfectio autem operationis dependet ex quatuor. Primo, ex suo
genere: ut scilicet sit manens in ipso operante. Dico autem
operationem in ipso manentem per quam non fit aliud praeter ipsam
operationem: sicut videre et audire. Huiusmodi enim sunt perfectiones
eorum quorum sunt operationes, et possunt esse ultimum: quia non
ordinantur ad aliquod factum quod sit finis. Operatio vero vel actio
ex qua sequitur aliquid actum praeter ipsam, est perfectio operati,
non operantis, et comparatur ad ipsum sicut ad finem. Et ideo talis
operatio intellectualis naturae non est beatitudo sive felicitas.
Secundo, ex principio operationis: ut sit altissimae potentiae.
Unde secundum operationem sensus non est in nobis felicitas, sed
secundum operationem intellectus et per habitum perfecti. Tertio, ex
operationis obiecto. Et propter hoc in nobis ultima felicitas est in
intelligendo altissimum intelligibile. Quarto, ex forma operationis:
ut scilicet perfecte, faciliter, firmiter et delectabiliter operetur.
Talis autem est Dei operatio: cum sit intelligens; et suus
intellectus altissima virtutum sit, nec indiget habitu perficiente,
quia in seipso perfectus est, ut supra ostensum est; ipse autem
seipsum intelligit, qui est summum intelligibilium; perfecte, absque
omni difficultate, et delectabiliter. Est igitur beatus.
5. Adhuc. Per beatitudinem desiderium omne quietatur: quia, ea
habita, non restat aliud desiderandum; cum sit ultimus finis.
Oportet igitur eum esse beatum qui perfectus est quantum ad omnia quae
desiderare potest: unde Boetius dicit quod beatitudo est status omnium
bonorum congregatione perfectus. Sed talis est divina perfectio quod
omnem perfectionem in quadam simplicitate comprehendit, ut supra
ostensum est. Ipse igitur est vere beatus.
6. Item. Quandiu alicui deest aliquid quo indigeat, nondum beatus
est: quia eius desiderium nondum est quietatum. Quicumque igitur sibi
sufficiens est, nullo indigens, ille beatus est. Ostensum est autem
supra quod Deus non indiget aliis: cum a nullo exteriori sua perfectio
dependeat; nec alia vult propter se sicut propter finem quasi eis
indigeat, sed solum quia hoc est conveniens suae bonitati. Est igitur
ipse beatus.
7. Praeterea. Ostensum est supra quod Deus non potest velle
aliquod impossibile. Impossibile est autem ei aliquid advenire quod
nondum habeat: cum ipse nullo modo sit in potentia, ut ostensum est.
Igitur nihil potest velle se habere quod non habeat. Quicquid igitur
vult, habet. Nec aliquid male vult, ut supra ostensum est. Est
igitur beatus: secundum quod a quibusdam beatus esse perhibetur qui
habet quicquid vult et nihil male vult.
8. Eius etiam beatitudinem sacra Scriptura protestatur, I Tim.
ult.: quem ostendet suis temporibus beatus et potens.
|
|