|
1. Meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum
tuarum meditabar. Psalm. 142-5.
2. Rei cuiuslibet perfecta cognitio haberi non potest nisi eius
operatio cognoscatur. Ex modo enim operationis et specie mensura et
qualitas virtutis pensatur, virtus vero naturam rei monstrat: secundum
hoc enim unumquodque natum est operari quod actu talem naturam
sortitur.
3. Est autem duplex rei operatio, ut philosophus tradit, in IX
metaphysicae: una quidem quae in ipso operante manet et est ipsius
operantis perfectio, ut sentire, intelligere et velle; alia vero quae
in exteriorem rem transit, quae est perfectio facti quod per ipsam
constituitur, ut calefacere, secare et aedificare.
4. Utraque autem dictarum operationum competit Deo: prima quidem in
eo quod intelligit, vult, gaudet et amat; alia vero in eo quod res in
esse producit, et eas conservat et regit. Quia vero prima operatio
perfectio operantis est, secunda vero perfectio facti; agens autem
naturaliter prius est facto et causa ipsius: oportet quod prima
dictarum operationum sit ratio secundae et eam praecedat naturaliter,
sicut causa effectum. Quod quidem in rebus humanis manifeste apparet:
consideratio enim et voluntas artificis principium est et ratio
aedificationis.
5. Prima igitur dictarum operationum, tanquam simplex operantis
perfectio, operationis vindicat sibi nomen, vel etiam actionis:
secunda vero, eo quod sit perfectio facti, factionis nomen assumit;
unde manufacta dicuntur quae per actionem huiusmodi ab artifice in esse
procedunt.
6. De prima quidem Dei operatione in praecedenti libro iam diximus,
ubi est actum de cognitione et voluntate divina. Unde, ad completam
divinae veritatis considerationem, restat nunc de secunda operatione
tractare, per quam scilicet res producuntur et gubernantur a Deo.
7. Quem quidem ordinem ex praemissis verbis sumere possumus.
Praemittit namque primae operationis meditationem, cum dicit,
meditatus sum in omnibus operibus tuis: ut operatio ad divinum
intelligere et velle referatur. Subiungit vero de factionis
meditatione, cum dicit, et in factis manuum tuarum meditabar: ut per
facta manuum ipsius intelligamus caelum et terram, et omnia quae
procedunt in esse a Deo sicut ab artifice manufacta procedunt.
|
|