|
1. Quia vero nihil est sui ipsius principium, cum divina actio non
sit aliud quam eius potentia, manifestum est ex praedictis quod
potentia non dicitur in Deo sicut principium actionis, sed sicut
principium facti. Et quia potentia respectum ad alterum importat in
ratione principii, est enim potentia activa principium agendi in
aliud, ut patet per philosophum in V Metaph.; manifestum est quod
potentia dicitur in Deo per respectum ad facta, secundum rei
veritatem; non per respectum ad actionem nisi secundum modum
intelligendi, prout intellectus noster diversis conceptionibus utrumque
considerat, divinam scilicet potentiam et eius actionem. Unde, si
aliquae actiones Deo conveniant quae non in aliquod factum transeant
sed maneant in agente, respectu harum non dicetur in Deo potentia nisi
secundum modum intelligendi, non secundum rei veritatem. Huiusmodi
autem actiones sunt intelligere et velle. Potentia igitur Dei,
proprie loquendo, non respicit huiusmodi actiones, sed solos
effectus. Intellectus igitur et voluntas in Deo non sunt ut
potentiae, sed solum ut actiones.
2. Patet etiam ex praedictis quod multitudo actionum quae Deo
attribuitur, ut intelligere, velle, producere res, et similia, non
sunt diversae res: cum quaelibet harum actionum in Deo sit ipsum eius
esse, quod est unum et idem. Quomodo autem multiplicitas
significationis unius rei veritati non praeiudicet, ex his quae in
primo libro ostensa sunt, manifestum esse potest.
|
|