|
1. Cum autem potentia Deo conveniat respectu suorum effectuum;
potentia autem rationem principii habeat, ut dictum est; principium
autem relative ad principiatum dicitur: manifestum est quod aliquid
relative potest dici de Deo in respectu suorum effectuum.
2. Item. Non potest intelligi aliquid relative dici ad alterum nisi
e converso illud relative diceretur ad ipsum. Sed res aliae relative
dicuntur ad Deum: utpote secundum suum esse, quod a Deo habent, ut
ostensum est, ab ipso dependentes. Deus igitur e converso relative ad
creaturas dicetur.
3. Adhuc. Similitudo est relatio quaedam. Deus autem, sicut et
cetera agentia, sibi simile agit. Dicitur igitur aliquid relative de
ipso.
4. Amplius. Scientia ad scitum relative dicitur. Deus autem non
solum sui ipsius, sed etiam aliorum scientiam habet. Igitur aliquid
relative dicitur de Deo ad alia.
5. Adhuc. Movens dicitur relative ad motum, et agens ad factum.
Deus autem est agens et movens non motum, ut ostensum est. Dicuntur
igitur de ipso relationes.
6. Item. Primum relationem quandam importat similiter summum.
Ostensum est autem in primo ipsum esse primum ens et summum bonum.
7. Patet igitur quod multa de Deo relative dicuntur.
|
|