|
1. Huiusmodi autem relationes quae sunt ad suos effectus, realiter
in Deo esse non possunt.
2. Non enim in eo esse possent sicut accidentia in subiecto: cum in
ipso nullum sit accidens ut in primo libro ostensum est. Nec etiam
possent esse ipsa Dei substantia. Cum enim relativa sint quae
secundum suum esse ad aliud quodammodo se habent, ut philosophus dicit
in praedicamentis, oporteret quod Dei substantia hoc ipsum quod est ad
aliud diceretur. Quod autem ipsum quod est ad aliud dicitur,
quodammodo ab ipso dependet: cum nec esse nec intelligi sine eo
possit. Oporteret igitur quod Dei substantia ab alio extrinseco esset
dependens. Et sic non esset per seipsum necesse-esse, ut in primo
libro ostensum est. Non sunt igitur huiusmodi relationes secundum rem
in Deo.
3. Item. Ostensum est in primo quod Deus omnium entium est prima
mensura. Comparatur igitur Deus ad alia entia sicut scibile ad
scientiam nostram, quod eius mensura est: nam ex eo quod res est vel
non est, opinio et oratio vera vel falsa est, secundum philosophum in
praedicamentis. Scibile autem licet ad scientiam relative dicatur,
tamen relatio secundum rem in scibili non est, sed in scientia tantum:
unde secundum philosophum, in V Metaph., scibile dicitur relative,
non quia ipsum referatur, sed quia aliud refertur ad ipsum. Dictae
igitur relationes in Deo non sunt realiter.
4. Adhuc. Relationes praedictae dicuntur de Deo non solum respectu
eorum quae sunt actu, sed respectu eorum quae sunt in potentia: quia
et eorum scientiam habet, et respectu eorum dicitur et primum ens et
summum bonum. Sed eius quod est actu ad id quod non est actu sed
potentia, non sunt relationes reales: alias sequeretur quod essent
infinitae relationes actu in eodem, cum numeri infiniti in potentia
sint maiores binario, quibus omnibus ipse est prior. Deus autem non
aliter refertur ad ea quae sunt actu quam ad ea quae sunt potentia:
quia non mutatur ex hoc quod aliqua producit. Non igitur refertur ad
alia per relationem realiter in ipso existentem.
5. Amplius. Cuicumque aliquid de novo advenit, necesse est illud
mutari, vel per se vel per accidens. Relationes autem quaedam de novo
dicuntur de Deo: sicut quod est dominus aut gubernator huius rei quae
de novo incipit esse. Si igitur praedicaretur aliqua relatio realiter
in Deo existens, sequeretur quod aliquid Deo de novo adveniret, et
sic quod mutaretur vel per se vel per accidens. Cuius contrarium in
primo libro ostensum est.
|
|