|
1. Non autem potest dici quod relationes praedictae sint existentes
exterius quasi res aliquae extra Deum.
2. Cum enim Deus sit primum entium et summum bonorum, oporteret ad
illas etiam relationes, quae sunt aliquae res, Dei relationes alias
considerare. Et si illae iterum sint res aliquae, oportebit iterum
tertias relationes adinvenire. Et sic in infinitum. Non igitur
relationes quibus Deus ad res alias refertur, sunt res aliquae extra
Deum existentes.
3. Item. Duplex est modus quo aliquid denominative praedicatur.
Denominatur enim aliquid ab eo quod extra ipsum est, sicut a loco
dicitur aliquis esse alicubi, et a tempore aliquando: aliquid vero
denominatur ab eo quod inest, sicut ab albedine albus. A relatione
vero non invenitur aliquid denominari quasi exterius existente, sed
inhaerente: non enim denominatur aliquis pater nisi a paternitate quae
ei inest. Non igitur potest esse quod relationes quibus Deus ad
creaturas refertur, sint res aliquae extra ipsum. Cum igitur ostensum
sit quod non sint in ipso realiter, et tamen dicuntur de eo,
relinquitur quod et attribuantur solum secundum intelligentiae modum,
ex eo quod alia referuntur ad ipsum. Intellectus enim noster,
intelligendo aliquid referri ad alterum, cointelligit relationem illius
ad ipsum: quamvis secundum rem quandoque non referatur.
4. Et sic etiam patet quod alio modo dicuntur de Deo praedictae
relationes, et alia quae de Deo praedicantur. Nam omnia alia, ut
sapientia, voluntas, eius essentiam praedicant: relationes vero
praedictae minime, sed secundum modum intelligendi tantum. Nec tamen
intellectus est falsus. Ex hoc enim ipso quod intellectus noster
intelligit relationes divinorum effectuum terminari in ipsum Deum,
aliqua praedicat relative de ipso: sicut et scibile relative
intelligimus et significamus ex hoc quod scientia refertur ad ipsum.
[Caput 14]
5. Patet etiam ex his quod divinae simplicitati non derogat si multae
relationes de ipso dicuntur, quamvis eius essentiam non significent:
quia sequuntur intelligendi modum. Nihil enim prohibet intellectum
nostrum intelligere multa, et multipliciter referri ad id quod est in
se simplex, ut sic ipsum simplex sub multiplici relatione consideret.
Et quanto aliquid est magis simplex, tanto est maioris virtutis et
plurium principium, ac per hoc multiplicius relatum intelligitur:
sicut punctum plurium est principium quam linea, et linea quam
superficies. Hoc igitur ipsum quod multa relative de Deo dicuntur,
eius summae simplicitati attestatur.
|
|