|
1. Ex hoc autem apparet quod Deus res in esse produxit ex nullo
praeexistente sicut ex materia.
2. Si enim est aliquid effectus Dei, aut praeexistit aliquid illi,
aut non. Si non, habetur propositum: scilicet quod Deus aliquem
effectum producat ex nullo praeexistente. Si autem aliquid illi
praeexistit, aut est procedere in infinitum, quod non est possibile in
causis naturalibus, ut philosophus probat in II metaphysicae: aut
erit devenire ad aliquod primum quod aliud non praesupponit. Quod
quidem non potest esse nisi ipse Deus. Ostensum est enim in primo
libro quod ipse non est materia alicuius rei: nec potest esse aliud a
Deo cui Deus non sit causa essendi, ut ostensum est. Relinquitur
igitur quod Deus in productione sui effectus non requirit materiam
praeiacentem ex qua operetur.
3. Adhuc. Unaquaeque materia per formam superinductam contrahitur
ad aliquam speciem. Operari ergo ex materia praeiacente superinducendo
formam quocumque modo, est agentis ad aliquam determinatam speciem.
Tale autem agens est agens particulare: causae enim causatis
proportionales sunt. Agens igitur quod requirit ex necessitate
materiam praeiacentem ex qua operetur, est agens particulare. Deus
autem est agens sicut causa universalis essendi, ut supra ostensum
est. Igitur ipse in sua actione materiam praeiacentem non requirit.
4. Item. Quanto aliquis effectus est universalior, tanto habet
propriam causam altiorem: quia quanto causa est altior, tanto ad plura
virtus eius extenditur. Esse autem est universalius quam moveri: sunt
enim quaedam entium immobilia, ut etiam philosophi tradunt, ut lapides
et huiusmodi. Oportet ergo quod supra causam quae non agit nisi
movendo et transmutando, sit illa causa quae est primum essendi
principium. Hoc autem ostendimus esse Deum. Deus igitur non agit
tantum movendo et transmutando. Omne autem quod non potest producere
res in esse nisi ex materia praeiacente, agit solum movendo et
transmutando: facere enim aliquid ex materia est per motum vel
mutationem quandam. Non ergo impossibile est producere res in esse
sine materia praeiacente.
5. Praeterea. Quod agit tantum per motum et mutationem non competit
universali causae eius quod est esse: non enim per motum et mutationem
fit ens ex non ente simpliciter, sed ens hoc ex non ente hoc. Deus
autem est universale essendi principium, ut ostensum est. Non igitur
sibi competit agere tantum per motum aut per mutationem. Neque igitur
sibi competit indigere praeiacenti materia ad aliquid faciendum.
6. Amplius. Unumquodque agens sibi simile agit, quoquo modo.
Agit autem unumquodque agens secundum quod actu est. Illius igitur
agentis erit producere effectum causando aliquo modo formam materiae
inhaerentem quod est actu per formam sibi inhaerentem, et non per totam
substantiam suam: unde philosophus, in VII Metaph., probat quod
res materiales, habentes formas in materiis, generantur a materialibus
agentibus habentibus formas in materia, non a formis per se
existentibus. Deus autem non est ens actu per aliquid sibi inhaerens,
sed per totam suam substantiam, ut supra probatum est. Igitur
proprius modus suae actionis est ut producat rem subsistentem totam,
non solum rem inhaerentem, scilicet formam in materia. Per hunc autem
modum agit omne agens quod materiam in agendo non requirit. Deus
igitur materiam praeiacentem non requirit in sua actione.
7. Item. Materia comparatur ad agens sicut recipiens actionem quae
ab ipso est: actus enim qui est agentis ut a quo, est patientis ut in
quo. Igitur requiritur materia ab aliquo agente ut recipiat actionem
ipsius: ipsa enim actio agentis in patiente recepta est actus patientis
et forma, aut aliqua inchoatio formae, in ipso. Deus autem non agit
actione aliqua quam necesse sit in aliquo patiente recipi: quia sua
actio est sua substantia, ut supra probatum est. Non igitur ad
producendum effectum requirit materiam praeiacentem.
8. Praeterea. Omne agens quod in agendo requirit materiam
praeiacentem, habet materiam proportionatam suae actioni, ut quicquid
est in virtute agentis, totum sit in potentia materiae: alias non
posset in actum producere quicquid est in sua virtute activa, et sic
frustra haberet virtutem ad illa. Materia autem non habet talem
proportionem ad Deum. Non enim in materia est potentia ad quantitatem
quamcumque, ut patet per philosophum, in III physicorum: cum tamen
divina potentia sit simpliciter infinita, ut in primo ostensum est.
Deus igitur non requirit materiam praeiacentem ex qua de necessitate
agat.
9. Adhuc. Diversarum rerum diversae sunt materiae: non enim est
eadem materia spiritualium et corporalium, nec corporum caelestium et
corruptibilium. Quod quidem ex hoc patet quod recipere, quod est
proprietas materiae, non eiusdem rationis est in praedictis: nam
receptio quae est in spiritualibus est intelligibilis, sicut
intellectus recipit species intelligibilium non secundum esse
materiale; corpora vero caelestia recipiunt innovationem situs, non
autem innovationem essendi, sicut corpora inferiora. Non est igitur
una materia quae sit in potentia ad esse universale. Ipse autem Deus
est totius esse activus universaliter. Ipsi igitur nulla materia
proportionaliter respondet. Non igitur materiam ex necessitate
requirit.
10. Amplius. Quorumcumque in rerum natura est aliqua proportio et
aliquis ordo, oportet unum eorum esse ab alio, vel ambo ab aliquo
uno: oportet enim ordinem in uno constitui respondendo ad aliud; alias
ordo vel proportio esset a casu, quem in primis rerum principiis ponere
est impossibile, quia sequeretur magis omnia alia esse a casu. Si
igitur sit aliqua materia divinae actioni proportionata, oportet vel
quod alterum sit ab altero, vel utrumque a tertio. Sed cum Deus sit
primum ens et prima causa, nec potest esse ab aliqua tertia causa.
Relinquitur igitur, si invenitur aliqua materia proportionata divinae
actioni, quod illius ipse sit causa.
11. Adhuc. Quod est in entibus primum, oportet esse causam eorum
quae sunt: si enim non essent causata, non essent ab ipso ordinata,
ut iam ostensum est. Inter actum autem et potentiam talis est ordo
quod, licet in uno et eodem quod quandoque est potentia quandoque
actu, potentia sit prior tempore quam actus, licet actus sit prior
natura; tamen simpliciter loquendo, oportet actum potentia priorem
esse, quod patet ex hoc, quod potentia non reducitur in actum nisi per
ens actu. Sed materia est ens in potentia. Ergo oportet quod Deus,
qui est actus purus, sit simpliciter ea prior: et per consequens causa
ipsius. Non ergo suae actioni praesupponitur materia ex necessitate.
12. Item. Materia prima aliquo modo est: quia est ens in
potentia. Deus autem est causa omnium quae sunt, ut supra ostensum
est. Deus igitur est causa materiae primae. Cui nulla praeexistit.
Divina igitur actio naturam praeexistentem non requirit.
13. Hanc autem veritatem divina Scriptura confirmat, dicens,
Gen. 1-1: in principio creavit Deus caelum et terram. Nihil
enim est aliud creare quam absque materia praeiacenti aliquid in esse
producere.
14. Ex hoc autem confutatur error antiquorum philosophorum qui
ponebant materiae omnino nullam causam esse, eo quod actionibus
particularium agentium semper videbant aliquid actioni praeiacere: ex
quo opinionem sumpserunt, omnibus communem, quod ex nihilo nihil fit.
Quod quidem in particularibus agentibus verum est. Ad universalis
autem agentis, quod est totius esse activum, cognitionem nondum
pervenerant, quem nihil in sua actione praesupponere necesse est.
|
|