|
1. Hoc autem ostenso, manifestum est quod Dei actio, quae est
absque materia praeiacente et creatio vocatur, non sit motus neque
mutatio, proprie loquendo.
2. Motus enim omnis vel mutatio est actus existentis in potentia
secundum quod huiusmodi. In hac autem actione non praeexistit aliquid
in potentia quod suscipiat actionem, ut iam ostensum est. Igitur non
est motus neque mutatio.
3. Item. Extrema motus vel mutationis cadunt in eundem ordinem:
vel quia sunt sub uno genere, sicut contraria, ut patet in motu
augmenti et alterationis et secundum locum lationis; vel quia
communicant in una potentia materiae, ut privatio et forma in
generatione et corruptione. Neutrum autem potest dici in creatione:
potentia enim ibi non est, nec aliquid eiusdem generis quod
praesupponatur creationi, ut probatum est. Igitur non est ibi neque
motus neque mutatio.
4. Praeterea. In omni mutatione vel motu oportet esse aliquid
aliter se habens nunc et prius: hoc enim ipsum nomen mutationis
ostendit. Ubi autem tota substantia rei in esse producitur, non
potest esse aliquod idem aliter et aliter se habens: quia illud esset
non productum, sed productioni praesuppositum. Non est ergo creatio
mutatio.
5. Adhuc. Oportet quod motus vel mutatio duratione praecedat id
quod fit per mutationem vel motum: quia factum esse est principium
quietis et terminus motus. Unde oportet omnem mutationem esse motum
vel terminum motus, qui est successivus. Et propter hoc, quod fit
non est: quia, quandiu durat motus, aliquid fit et non est; in ipso
autem termino motus, in quo incipit quies, iam non fit aliquid, sed
factum est. In creatione autem non potest hoc esse: quia, si ipsa
creatio praecederet ut motus vel mutatio, oporteret sibi praestitui
aliquod subiectum; quod est contra rationem creationis. Creatio
igitur non est motus neque mutatio.
|
|