|
1. Ex hoc autem apparet vanitas impugnantium creationem per rationes
sumptas ex natura motus vel mutationis: utpote quod oportet
creationem, sicut ceteros motus vel mutationes, esse in aliquo
subiecto; et quod oportet non esse transmutari in esse, sicut ignis
transmutatur in aerem.
2. Non enim est creatio mutatio, sed ipsa dependentia esse creati ad
principium a quo statuitur. Et sic est de genere relationis. Unde
nihil prohibet eam in creato esse sicut in subiecto.
3. Videtur tamen creatio esse mutatio quaedam secundum modum
intelligendi tantum: inquantum scilicet intellectus noster accipit unam
et eandem rem ut non existentem prius, et postea existentem.
4. Apparet autem, si creatio relatio quaedam est, quod res quaedam
est: et neque increata est; neque alia relatione creata. Cum enim
effectus creatus realiter dependeat a creante, oportet huiusmodi
relationem esse rem quandam. Omnis autem res a Deo in esse
producitur. Est igitur in esse a Deo producta. Non tamen alia
creatione creata, quam ipsa creatura prima quae per eam creata
dicitur. Quia accidentia et formae, sicut per se non sunt, ita nec
per se creantur, cum creatio sit productio entis: sed, sicut in alio
sunt, ita aliis creatis creantur. Praeterea. Relatio non refertur
per aliam relationem, quia sic esset abire in infinitum: sed per
seipsam refertur, quia essentialiter relatio est. Non igitur alia
creatione opus est, qua ipsa creatio creetur, et sic in infinitum
procedatur.
|
|