|
1. Apparet etiam ex praedictis quod omnis creatio absque successione
est.
2. Nam successio propria est motui. Creatio autem non est motus;
nec terminus motus, sicut mutatio. Igitur nulla est in ipsa
successio.
3. Item. In omni motu successivo est aliquid medium inter eius
extrema: quia medium est ad quod continue motum primo venit quam ad
ultimum. Inter esse autem et non esse, quae sunt quasi extrema
creationis, non potest esse aliquid medium. Igitur non est ibi aliqua
successio.
4. Adhuc. In omni factione in qua est successio, fieri est ante
factum esse: ut probatur in VI physicorum. Hoc autem in creatione
non potest accidere. Quia fieri quod praecederet factum esse
creaturae, indigeret aliquo subiecto. Quod non posset esse ipsa
creatura de cuius creatione loquimur, quia illa non est ante factum
esse: nec etiam in factore, non enim moveri est actus moventis, sed
moti. Relinqueretur igitur quod fieri haberet pro subiecto aliquam
materiam facti praeexistentem. Quod est contra creationis rationem.
Impossibile est igitur in creatione successionem esse.
5. Amplius. Omnem factionem successivam in tempore oportet esse:
prius enim et posterius in motu numerantur tempore. Simul autem
dividitur tempus, et motus, et id super quod transit motus. Quod
quidem in motu locali manifestum est: nam in medietate temporis
regulariter motum pertransit medium magnitudinis. Divisio autem in
formis respondens divisioni temporis attenditur secundum intensionem et
remissionem: ut, si aliquid in tanto tempore tantum calefit, in
minori minus. Secundum hoc igitur potest esse successio in motu, vel
quacumque factione, quod id secundum quod est motus, est divisibile:
vel secundum quantitatem, sicut in motu locali et in augmento; vel
secundum intensionem et remissionem, sicut in alteratione. Hoc autem
secundum contingit dupliciter: uno modo, quia ipsa forma quae est
terminus motus, est divisibilis secundum intensionem et remissionem,
sicut patet cum aliquid movetur ad albedinem; alio modo, quia talis
divisio contingit in dispositionibus ad talem formam, sicut fieri ignis
successivum est propter alterationem praecedentem circa dispositiones ad
formam. Ipsum autem esse substantiale creaturae non est divisibile
modo praedicto: quia substantia non suscipit magis et minus. Nec in
creatione praecedunt dispositiones, materia non praeexistente: nam
dispositio ex parte materiae est. Relinquitur igitur quod in creatione
non possit esse aliqua successio.
6. Praeterea. Successio in rerum factionibus ex defectu materiae
provenit, quae non convenienter est a principio ad receptionem formae
disposita: unde, quando materia iam perfecte disposita est ad formam,
eam recipit in instanti. Et inde est quod, quia diaphanum semper est
in ultima dispositione ad lucem, statim ad praesentiam lucidi in actu
illuminatur; nec aliquis motus praecedit ex parte illuminabilis, sed
solum motus localis ex parte illuminantis, per quem fit praesens. In
creatione autem nihil praeexigitur ex parte materiae: nec aliquid deest
agenti ad agendum quod postea per motum ei adveniat, cum sit
immobilis, ut in primo huius operis ostensum est. Relinquitur igitur
quod creatio sit in instanti. Unde simul aliquid, dum creatur,
creatum est: sicut simul illuminatur et illuminatum est.
7. Et inde est quod Scriptura divina creationem rerum in
indivisibili factam pronunciat, dicens: in principio creavit Deus
caelum et terram; quod quidem principium Basilius principium temporis
exponit; quod oportet esse indivisibile, ut in VI physicorum
probatur.
|
|