|
1. Ex hoc autem evidenter apparet quod nullum corpus potest aliquid
per modum creationis producere.
2. Nullum enim corpus agit nisi moveatur: eo quod oporteat agens et
patiens esse simul, vel faciens et factum; simul autem sunt quae in
eodem loco sunt, ut habetur in V Phys.; locum autem non acquirit
corpus nisi per motum. Nullum autem corpus movetur nisi in tempore.
Quicquid igitur fit per actionem corporis, fit successive. Creatio
autem, ut ostensum est non habet successionem. Nihil igitur potest a
corpore quocumque per modum creationis produci.
3. Praeterea. Omne agens quod agit inquantum movetur, de
necessitate movet illud in quod agit: factum enim et passum consequitur
dispositionem facientis et agentis, eo quod omne agens agit sibi
simile, unde, si agens, non in eadem dispositione se habens, agit
inquantum per motum variatur, oportet quod etiam in patiente et facto
quaedam renovatio dispositionum fiat, quod sine motu esse non potest.
Omne autem corpus non movet nisi motum, ut probatum est. Nihil
igitur fit a corporis actione nisi per motum vel mutationem facti.
Creatio autem non est mutatio nec motus, ut ostensum est. Igitur
nullum corpus potest aliquid causare creando.
4. Item. Cum agens et factum oporteat sibi esse similia, non
potest esse productivum totius substantiae facti quod non tota sua
substantia agit: sicut e converso probat philosophus, in VII
Metaph., quod forma sine materia, quae tota se agit, non potest
esse causa proxima generationis, secundum quam sola forma in actum
educitur. Nullum autem corpus tota sua substantia agit, etsi totum
agat: quia, cum omne agens agat per formam qua actu est, illud solum
per totam suam substantiam agere poterit cuius est tota substantia
forma; quod de nullo corpore potest dici, cum omne corpus habeat
materiam, eo quod omne corpus est mutabile. Ergo nullum corpus potest
aliquid producere secundum totam eius substantiam: quod est de ratione
creationis.
5. Amplius. Creare non est nisi potentiae infinitae. Tanto enim
est maioris potentiae agens aliquod, quanto potentiam magis ab actu
distantem in actum reducere potest: ut quod potest ex aqua ignem
facere, quam quod ex aere. Unde, ubi omnino potentia praeexistens
subtrahitur, exceditur omnis determinatae distantiae proportio, et sic
necesse est potentiam agentis quae aliquid instituit nulla potentia
praeexistente, excedere omnem proportionem quae posset considerari ad
potentiam agentis aliquid ex materia facientis. Nulla autem potentia
corporis est infinita: ut probatur a philosopho in VIII
physicorum. Nullum igitur corpus potest aliquid creare, quod est ex
nihilo aliquid facere.
6. Adhuc. Movens et motum, faciens et factum, oportet simul
esse: ut probatur in VII physicorum. Corpus autem agens non potest
adesse suo effectui nisi per contactum, quo tangentium ultima fiunt
simul. Unde impossibile est aliquod corpus agere nisi tangendo.
Tactus autem alicuius ad alterum est. Et sic, ubi non est aliquid
praeexistens praeter agens, sicut in creatione accidit, tactus esse
non potest. Nullum igitur corpus potest agere creando.
7. Patet igitur falsitas positionis quorundam dicentium substantiam
caelestium corporum causam materiae elementorum esse: cum materia
causam habere non possit nisi id quod creando agit; eo quod ipsa est
primum motus et mutationis subiectum.
|
|