|
1. Huiusmodi quidem divinorum factorum meditatio ad fidem humanam
instruendam de Deo necessaria est.
2. Primo quidem, quia ex factorum meditatione divinam sapientiam
utcumque possumus admirari et considerare. Ea enim quae arte fiunt,
ipsius artis sunt repraesentativa, utpote ad similitudinem artis
facta. Deus autem sua sapientia res in esse produxit: propter quod in
Psalmo dicitur: omnia in sapientia fecisti. Unde ex factorum
consideratione divinam sapientiam colligere possumus, sicut in rebus
factis per quandam communicationem suae similitudinis sparsam. Dicitur
enim Eccli. 1-10: effudit illam, scilicet sapientiam, super
omnia opera sua. Unde, cum Psalmus diceret, mirabilis facta est
scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam: et
adiungeret divinae illuminationis auxilium cum dicit. Nox illuminatio
mea etc.; ex consideratione divinorum operum se adiutum ad divinam
sapientiam cognoscendam confitetur, dicens: mirabilia opera tua, et
anima mea cognoscet nimis.
3. Secundo, haec consideratio in admirationem altissimae Dei
virtutis ducit: et per consequens in cordibus hominum reverentiam Dei
parit. Oportet enim quod virtus facientis eminentior rebus factis
intelligatur. Et ideo dicitur Sap. 13-4: si virtutem et opera
eorum, scilicet caeli et stellarum et elementorum mundi, mirati sunt,
scilicet philosophi, intelligant quoniam qui fecit haec, fortior est
illis. Et Rom. 1-20 dicitur: invisibilia Dei per ea quae facta
sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius et
divinitas. Ex hac autem admiratione Dei timor procedit et
reverentia. Unde dicitur Ierem. 10-6 magnum est nomen tuum in
fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium?
4. Tertio, haec consideratio animas hominum in amorem divinae
bonitatis accendit. Quicquid enim bonitatis et perfectionis in
diversis creaturis particulariter distributum est, totum in ipso
universaliter est adunatum, sicut in fonte totius bonitatis, ut in
primo libro ostensum est. Si igitur creaturarum bonitas, pulchritudo
et suavitas sic animos hominum allicit, ipsius Dei fontana bonitas,
rivulis bonitatum in singulis creaturis repertis diligenter comparata,
animas hominum inflammatas totaliter ad se trahet. Unde in Psalmo
dicitur: delectasti me, domine, in factura tua, et in operibus
manuum tuarum exsultabo. Et alibi de filiis hominum dicitur:
inebriabuntur ab ubertate domus tuae, quasi totius creaturae, et sicut
torrente voluptatis tuae potabis eos: quoniam apud te est fons vitae.
Et Sap. 13-1, dicitur contra quosdam: ex his quae videntur
bona, scilicet creaturis, quae sunt bona per quandam participationem,
non potuerunt intelligere eum qui est, scilicet vere bonus, immo ipsa
bonitas, ut in primo ostensum est.
5. Quarto, haec consideratio homines in quadam similitudine divinae
perfectionis constituit. Ostensum est enim in primo libro quod Deus,
cognoscendo seipsum, in se omnia alia intuetur. Cum igitur
Christiana fides hominem de Deo principaliter instruit, et per lumen
divinae revelationis eum creaturarum cognitorem facit, fit in homine
quaedam divinae sapientiae similitudo. Hinc est quod dicitur 2 Cor.
3-18: nos vero omnes, revelata facie gloriam domini speculantes,
in eandem imaginem transformamur.
6. Sic igitur patet quod consideratio creaturarum pertinet ad
instructionem fidei Christianae. Et ideo dicitur Eccli.
42-15: memor ero operum domini, et quae vidi annuntiabo: in
sermonibus domini opera eius.
|
|