|
1. Ex praemissis etiam ostendi potest ulterius quod creatio est
propria Dei actio, et quod eius solius est creare.
2. Cum enim secundum ordinem agentium sit ordo actionum, eo quod
nobilioris agentis nobilior est actio: oportet quod prima actio sit
primi agentis propria. Creatio autem est prima actio: eo quod nullam
aliam praesupponit, omnes autem aliae praesupponunt eam. Est igitur
creatio propria Dei solius actio, qui est agens primum.
3. Item. Ex hoc ostensum est quod Deus creat res, quia nihil
potest esse praeter ipsum ab eo non causatum. Hoc autem nulli alii
convenire potest: cum nihil aliud sit universalis causa essendi. Soli
igitur Deo competit creatio, sicut propria eius actio.
4. Adhuc. Effectus suis causis proportionaliter respondent: ut
scilicet effectus in actu causis actualibus attribuamus, et effectus in
potentia causis quae sunt in potentia; et similiter effectus
particulares causis particularibus, universalibus vero universales; ut
docet philosophus, in II physicorum. Esse autem est causatum
primum: quod ex ratione suae communitatis apparet. Causa igitur
propria essendi est agens primum et universale, quod Deus est. Alia
vero agentia non sunt causa essendi simpliciter, sed causa essendi
hoc, ut hominem vel album. Esse autem simpliciter per creationem
causatur, quae nihil praesupponit: quia non potest aliquid
praeexistere quod sit extra ens simpliciter. Per alias factiones fit
hoc ens vel tale: nam ex ente praeexistente fit hoc ens vel tale.
Ergo creatio est propria Dei actio.
5. Amplius. Quicquid est causatum secundum aliquam naturam, non
potest esse prima causa illius naturae, sed secunda et instrumentalis.
Socrates enim, quia habet suae humanitatis causam, non potest esse
prima humanitatis causa: quia, cum humanitas sua sit ab aliquo
causata, sequeretur quod esset sui ipsius causa, cum sit id quod est
per humanitatem. Et ideo oportet quod generans univocum sit quasi
agens instrumentale respectu eius quod est causa primaria totius
speciei. Et inde est quod oportet omnes causas inferiores agentes
reduci in causas superiores sicut instrumentales in primarias. Omnis
autem alia substantia praeter Deum habet esse causatum ab alio, ut
supra probatum est. Impossibile est igitur quod sit causa essendi nisi
sicut instrumentalis et agens in virtute alterius. Instrumentum autem
nunquam adhibetur nisi ad causandum aliquid per viam motus: est enim
ratio instrumenti quod sit movens motum. Creatio autem non est motus,
ut ostensum est. Nulla igitur substantia praeter Deum potest aliquid
creare.
6. Item. Instrumentum adhibetur propter convenientiam eius cum
causato, ut sit medium inter causam primam et causatum et attingat
utrumque, et sic influentia primi perveniat ad causatum per
instrumentum. Unde oportet quod sit aliquid recipiens primi
influentiam in eo quod per instrumentum causatur. Quod est contra
rationem creationis: nam nihil praesupponit. Relinquitur igitur quod
nihil aliud praeter Deum potest creare, neque sicut principale agens
neque sicut instrumentum.
7. Praeterea. Omne agens instrumentale exequitur actionem
principalis agentis per aliquam actionem propriam et connaturalem sibi:
sicut calor naturalis generat carnem dissolvendo et digerendo, et serra
operatur ad perfectionem scamni secando. Si igitur aliqua creatura sit
quae operatur ad creationem sicut instrumentum primi creantis, oportet
quod hoc operetur per aliquam actionem debitam et propriam suae
naturae. Effectus autem respondens actioni propriae instrumenti est
prior in via generationis quam effectus respondens principali agenti,
ex quo provenit quod primo agenti finis ultimus respondet: prius enim
est sectio ligni quam forma scamni, et digestio cibi quam generatio
carnis. Oportebit igitur aliquid esse effectum per propriam
operationem instrumentalis creantis quod sit prius in via generationis
quam esse, quod est effectus respondens actioni primi creantis. Hoc
autem est impossibile: nam quanto aliquid est communius, tanto est
prius in via generationis; sicut prius est animal quam homo in
generatione hominis, ut philosophus dicit, in libro de generatione
animalium. Impossibile est ergo quod aliqua creatura creet, neque
sicut principale agens neque instrumentaliter.
8. Item. Quod est secundum aliquam naturam causatum, non potest
esse simpliciter illius naturae causa, esset enim sui ipsius causa:
potest autem esse causa illius naturae in hoc, sicut Plato est causa
humanae naturae in Socrate, non autem simpliciter, eo quod ipse est
causatus in humana natura. Quod autem est causa alicuius in hoc, est
attribuens naturam communem alicui per quod specificatur vel
individuatur. Quod non potest esse per creationem, quae nihil
praesupponit cui aliquid attribuatur per actionem. Impossibile est
igitur aliquod ens creatum esse causam alterius per creationem.
9. Amplius. Cum omne agens agat secundum quod actu est, oportet
modum actionis esse secundum modum actus ipsius rei: unde calidum quod
magis est in actu caloris, magis calefacit. Cuiuscumque igitur actus
determinatur ad genus et speciem et accidens, eius virtutem oportet
esse determinatam ad effectus similes agenti inquantum huiusmodi: eo
quod omne agens agit sibi simile. Nihil autem quod habet esse
determinatum, potest esse simile alteri eiusdem generis vel speciei
nisi secundum rationem generis vel speciei: nam secundum quod est hoc
aliquid, unumquodque est ab alio distinctum. Nihil igitur cuius esse
finitum est, potest per suam actionem esse causa alterius nisi quantum
ad hoc quod habet genus vel speciem: non autem quantum ad hoc quod
subsistit ab aliis distinctum. Omne igitur agens finitum praesupponit
ad suam actionem hoc unde causatum suum individualiter subsistit. Non
ergo creat: sed solum hoc est agentis cuius esse est infinitum, quod
est omnis entis comprehendens similitudinem, ut supra ostensum est.
10. Adhuc. Cum omne quod fit ad hoc fiat ut sit, oportet, si
aliquid fieri dicatur quod prius fuerit, quod hoc non fiat per se, sed
per accidens, per se vero illud quod prius non fuit: ut, si ex albo
fiat nigrum, fit quidem et nigrum et coloratum, sed nigrum per se,
quia fit ex non nigro, coloratum autem per accidens, nam prius
coloratum erat. Sic igitur, cum fit aliquod ens, ut homo vel lapis,
homo quidem fit per se, quia ex non homine: ens autem per accidens,
quia non ex non ente simpliciter, sed ex non ente hoc, ut philosophus
dicit, in I physicorum. Cum igitur aliquid fit omnino ex non ente,
ens per se fiet. Oportet igitur quod ab eo quod est per se causa
essendi: nam effectus proportionaliter reducuntur in causas. Hoc
autem est primum ens solum, quod est causa entis inquantum huiusmodi:
alia vero sunt causa essendi per accidens, et huius esse per se. Cum
igitur producere ens non ex ente praeexistente sit creare, oportet quod
solius Dei sit creare.
11. Huic autem veritati sacrae Scripturae auctoritas attestatur,
quae Deum omnia creasse affirmat, Gen. 1-1: in principio creavit
Deus caelum et terram. Damascenus etiam, in secundo sui libri,
dicit: quicumque vero aiunt Angelos creatores esse cuiuscumque
substantiae, hi omnes sunt patris sui Diaboli: creaturae enim
existentes non sunt creatores. Per haec autem destruitur quorundam
philosophorum error qui dixerunt Deum creasse primam substantiam
separatam, et ab ea fuisse creatam secundam, et sic quodam ordine
usque ad ultimam.
|
|