|
1. Ex hoc autem apparet quod divina virtus non determinatur ad
aliquem unum effectum.
2. Si enim solius Dei creare est, ab ipso immediate producta esse
oportet quaecumque a sua causa produci non possunt nisi per modum
creationis. Huiusmodi autem sunt omnes substantiae separatae, quae
non sunt compositae ex materia et forma, quas esse nunc supponatur; et
similiter omnis materia corporalis. Haec igitur, tam diversa
existentia, praedictae virtutis immediatus effectus sunt. Nulla autem
virtus producens immediate plures effectus non ex materia, est
determinata ad unum effectum. Dico autem immediate: quia, si per
media produceret, posset provenire diversitas ex parte mediarum
causarum. Dico etiam non ex materia: quia idem agens et eadem actione
causat diversos effectus secundum materiae diversitatem, sicut calor
ignis, qui indurat lutum et dissolvit ceram. Dei igitur virtus non
est determinata ad unum effectum.
3. Item. Omnis virtus perfecta ad ea omnia se extendit ad quae suus
per se et proprius effectus se extendere potest: sicut aedificativa ad
omnia se extendit, si perfecta sit, quae possunt rationem habere
domus. Virtus autem divina est per se causa essendi, et esse est eius
proprius effectus, ut ex dictis patet. Ergo ad omnia illa se extendit
quae rationi entis non repugnant: si enim in quendam tantum effectum
virtus eius posset, non esset per se causa entis inquantum huiusmodi,
sed huius entis. Rationi autem entis repugnat oppositum entis, quod
est non ens. Omnia igitur Deus potest quae in se rationem non entis
non includunt. Haec autem sunt quae contradictionem implicant.
Relinquitur igitur quod quicquid contradictionem non implicat, Deus
potest.
4. Adhuc. Omne agens agit inquantum actu est. Secundum igitur
modum actus uniuscuiusque agentis est modus suae virtutis in agendo:
homo enim generat hominem, et ignis ignem. Deus autem est actus
perfectus, in se omnium perfectiones habens, ut supra ostensum est.
Est igitur sua virtus activa perfecta, ad omnia se habens quaecumque
non repugnant rationi eius quod est esse in actu. Hoc autem est solum
quod contradictionem implicat. Omnia igitur praeter haec Deus
potest.
5. Amplius. Omni potentiae passivae respondet potentia activa.
Potentia enim propter actum est, sicut materia propter formam. Non
potest autem ens in potentia consequi quod sit actu nisi per virtutem
alicuius existentis in actu. Otiosa igitur esset potentia nisi esset
virtus activa agentis quae eam in actum reducere posset: cum tamen
nihil sit otiosum in rebus naturae. Et per hunc modum videmus quod
omnia quae sunt in potentia materiae generabilium et corruptibilium,
possunt reduci in actum per virtutem activam quae est in corpore
caelesti, quod est primum activum in natura. Sicut autem corpus
caeleste est primum agens respectu corporum inferiorum, ita Deus est
primum agens respectu totius entis creati. Quicquid igitur est in
potentia entis creati, totum hoc Deus per suam virtutem activam facere
potest. In potentia autem entis creati est omne quod enti creato non
repugnat: sicut in potentia naturae humanae sunt omnia quae naturam
humanam non tollunt. Omnia igitur Deus potest.
6. Praeterea. Quod effectus aliquis non subsit potentiae alicuius
agentis, potest ex tribus contingere. Uno modo, per hoc quod non
habet cum agente affinitatem vel similitudinem: agens enim omne agit
sibi simile aliquo modo. Unde virtus quae est in semine hominis, non
potest producere brutum vel plantam: hominem autem potest, qui tamen
praedicta excedit. Alio modo, propter excellentiam effectus, qui
transcendit proportionem virtutis activae: sicut virtus activa
corporalis non potest producere substantiam separatam. Tertio modo,
propter materiam determinatam ad effectum, in quam agens agere non
potest: sicut carpentarius non potest facere serram, quia sua arte non
potest agere in ferrum, ex quo fit serra. Nullo autem istorum modorum
potest aliquis effectus subtrahi divinae virtuti. Neque enim propter
dissimilitudinem effectus aliquid ei impossibile esse potest: cum omne
ens, inquantum habet esse, sit ei simile, ut supra ostensum est.
Nec etiam propter effectus excellentiam: cum ostensum sit quod Deus
est supra omnia entia in bonitate et perfectione. Nec iterum propter
defectum materiae: cum ipse sit causa materiae, quae non possibilis
est causari nisi per creationem. Ipse etiam in agendo non requirit
materiam: cum, nullo praeexistente, rem in esse producat. Et sic
propter materiae defectum eius actio impediri non potest ab effectus
productione. Restat igitur quod divina virtus non determinetur ad
aliquem effectum, sed simpliciter omnia potest: quod est eum esse
omnipotentem.
7. Hinc est quod etiam divina Scriptura fide tenendum hoc tradit.
Dicitur enim Gen. 17-1, ex ore Dei: ego Deus omnipotens:
ambula coram me et esto perfectus; et Iob 42-2: scio quia omnia
potes; et Lucae 1-37, ex ore Angeli: non erit impossibile apud
Deum omne verbum.
8. Per hoc autem evacuatur quorundam philosophorum error qui
posuerunt a Deo immediate produci unum effectum tantum, quasi virtus
eius ad illius productionem determinata esset; et quod Deus non potest
aliud facere nisi secundum quod cursus rerum naturalium se habet; de
quibus dicitur Iob 22-17: quasi nihil posset omnipotens,
aestimabant eum.
|
|