|
1. Ex hoc autem ostenditur quod Deus agit in creaturis non per
necessitatem naturae, sed per arbitrium voluntatis.
2. Omnis enim agentis per necessitatem naturae virtus determinatur ad
unum effectum. Et inde est quod omnia naturalia semper eveniunt eodem
modo, nisi sit impedimentum: non autem voluntaria. Divina autem
virtus non ordinatur ad unum effectum tantum, ut supra ostensum est.
Deus igitur non agit per necessitatem naturae, sed per voluntatem.
3. Adhuc. Quicquid non implicat contradictionem, subest divinae
potentiae, ut ostensum est. Multa autem non sunt in rebus creatis
quae tamen, si essent, contradictionem non implicarent: sicut patet
praecipue circa numerum, quantitates et distantias stellarum et aliorum
corporum, in quibus si aliter se haberet ordo rerum, contradictio non
implicaretur. Multa igitur subsunt divinae virtuti quae in rerum
natura non inveniuntur. Quicumque autem eorum quae potest facere
quaedam facit et quaedam non facit, agit per electionem voluntatis, et
non per necessitatem naturae. Deus igitur non agit per necessitatem
naturae, sed per voluntatem.
4. Item. Unumquodque agens hoc modo agit secundum quod similitudo
facti est in ipso: omne enim agens agit sibi simile. Omne autem quod
est in altero, est in eo per modum eius in quo est. Cum igitur Deus
sit per essentiam suam intelligens, ut supra probatum est, oportet
quod similitudo effectus sui sit in eo per modum intelligibilem.
Igitur per intellectum agit. Intellectus autem non agit aliquem
effectum nisi mediante voluntate, cuius obiectum est bonum
intellectum, quod movet agentem ut finis. Deus igitur per voluntatem
agit, non per necessitatem naturae.
5. Amplius. Secundum philosophum, in IX Metaph., duplex est
actio: una quae manet in agente et est perfectio ipsius, ut videre:
alia quae transit in exteriora et est perfectio facti, sicut comburere
in igne. Divina autem actio non potest esse de genere illarum actionum
quae non sunt in agente: cum sua actio sit sua substantia, ut supra
ostensum est. Oportet igitur quod sit de genere illarum actionum quae
sunt in agente et sunt quasi perfectio ipsius. Huiusmodi autem non
sunt nisi actiones cognoscentis et appetentis, Deus igitur cognoscendo
et volendo operatur. Non igitur per necessitatem naturae, sed per
arbitrium voluntatis.
6. Adhuc. Deum agere propter finem ex hoc manifestum esse potest
quod universum non est a casu, sed ad aliquod bonum ordinatur: ut per
philosophum patet, in XI metaphysicae. Primum autem agens propter
finem oportet esse agens per intellectum et voluntatem: ea enim quae
intellectu carent, agunt propter finem sicut in finem ab alio directa.
Quod quidem in artificialibus patet: nam sagittae motus est ad
determinatum signum ex directione sagittantis. Simile autem esse
oportet et in naturalibus. Ad hoc enim quod aliquid directe in finem
debitum ordinetur, requiritur cognitio ipsius finis, et eius quod est
ad finem, et debitae proportionis inter utrumque: quod solum
intelligentis est. Cum igitur Deus sit primum agens, non agit per
necessitatem naturae, sed intellectum et voluntatem.
7. Praeterea. Quod per se agit, prius est eo quod per aliud agit:
omne enim quod est per aliud, reduci oportet in id quod per se est, ne
in infinitum procedatur. Quod autem suae actionis non est dominus,
non per se agit: agit enim quasi ab alio actus, non quasi seipsum
agens. Oportet igitur primum agens hoc modo agere quod sui actus
dominus sit. Non est autem aliquis sui dominus actus nisi per
voluntatem. Oportet igitur Deum, qui est primum agens, per
voluntatem agere, non per naturae necessitatem.
8. Adhuc. Primo agenti debetur prima actio: sicut et primo mobili
primus motus. Sed naturaliter actio voluntatis est prior quam actio
naturae. Illud enim naturaliter prius est quod est perfectius: licet
in uno quodam sit tempore posterius. Actio autem agentis per
voluntatem est perfectior: quod ex hoc patet quod perfectiora sunt ea
apud nos quae per voluntatem agunt, quam quae per naturae
necessitatem. Ergo Deo, qui est primus agens, debetur actio quae
est per voluntatem.
9. Amplius. Ex hoc idem apparet quod, ubi coniungitur utraque
actio, superior est virtus quae agit per voluntatem ea quae agit per
naturam et utitur ea quasi instrumento: nam in homine superior est
intellectus, qui agit per voluntatem, quam anima vegetabilis, quae
agit per naturae necessitatem. Divina autem virtus est suprema in
omnibus entibus. Ergo ipsa agit in res omnes per voluntatem, non per
naturae necessitatem.
10. Item. Voluntas habet pro obiecto bonum secundum rationem
boni: natura autem non attingit ad communem boni rationem, sed ad hoc
bonum quod est sua perfectio. Cum igitur omne agens agat secundum quod
ad bonum intendit, quia finis movet agentem; oportet quod agens per
voluntatem ad agens per necessitatem naturae comparetur sicut agens
universale ad agens particulare. Agens autem particulare se habet ad
agens universale sicut eo posterius, et sicut eius instrumentum. Ergo
oportet quod primum agens sit voluntarium, et non per necessitatem
naturae agens.
11. Hanc etiam veritatem divina Scriptura nos docet. Dicitur enim
in Psalmo: omnia quaecumque voluit dominus fecit; et Ephes.
1-11: qui operatur omnia secundum propositum voluntatis suae. Et
Hilarius, in libro de synodis: omnibus creaturis substantiam voluntas
Dei attulit. Et infra: talia enim cuncta creata sunt, qualia Deus
ea esse voluit.
12. Per haec autem removetur error quorundam philosophorum qui
dicebant Deum agere per naturae necessitatem.
|
|