|
1. Ex hoc autem apparet quod Deus effectus suos producit secundum
suam sapientiam.
2. Voluntas enim ad agendum ex aliqua apprehensione movetur: bonum
enim apprehensum est obiectum voluntatis. Deus autem est agens per
voluntatem, ut ostensum est. Cum igitur in Deo non sit nisi
intellectualis apprehensio; nihilque intelligat nisi intelligendo se,
quem intelligere est sapientem esse: relinquitur quod omnia Deus
secundum suam sapientiam operatur.
3. Item. Omne agens agit sibi simile. Unde oportet quod secundum
hoc agat unumquodque agens secundum quod habet similitudinem sui
effectus: sicut ignis calefacit secundum modum sui caloris. Sed in
quolibet agente per voluntatem, inquantum huiusmodi, est similitudo
sui effectus secundum intellectus apprehensionem: si enim secundum
naturae dispositionem solum inesset similitudo effectus agenti
voluntario, non ageret nisi unum, quia ratio naturalis unius est una
tantum. Omne igitur agens voluntarium producit effectum secundum
rationem sui intellectus. Deus autem agit per voluntatem, ut ostensum
est. Igitur per sapientiam sui intellectus res in esse producit.
4. Amplius. Secundum philosophum, in I Metaph., ordinare
sapientis est: ordinatio enim aliquorum fieri non potest nisi per
cognitionem habitudinis et proportionis ordinatorum ad invicem, et ad
aliquid altius eius, quod est finis eorum; ordo enim aliquorum ad
invicem est propter ordinem eorum ad finem. Cognoscere autem
habitudines et proportiones aliquorum ad invicem est solius habentis
intellectum; iudicare autem de aliquibus per causam altissimam
sapientiae est. Et sic oportet quod omnis ordinatio per sapientiam
alicuius intelligentis fiat. Unde et in mechanicis ordinatores
aedificiorum sapientes illius artificii dicuntur. Res autem quae sunt
a Deo productae, ordinem ad invicem habent non casualem, cum sit
semper vel in pluribus. Et sic patet quod Deus res in esse produxit
eas ordinando. Deus igitur per suam sapientiam res in esse produxit.
5. Adhuc. Ea quae sunt a voluntate, vel sunt agibilia, sicut
actus virtutum, qui sunt perfectiones operantis: vel transeunt in
exteriorem materiam, quae factibiles dicuntur. Et sic patet quod res
creatae sunt a Deo sicut factae. Factibilium autem ratio est ars,
sicut philosophus dicit. Comparantur igitur omnes res creatae ad Deum
sicut artificiata ad artificem. Sed artifex per ordinem suae
sapientiae et intellectus artificiata in esse producit. Ergo et Deus
omnes creaturas per ordinem sui intellectus fecit.
6. Hoc autem divina auctoritate confirmatur. Nam dicitur in
Psalmo: omnia in sapientia fecisti; et Proverb. 3-19: dominus
sapientia fundavit terram.
7. Per haec autem excluditur quorundam error qui dicebant omnia ex
simplici divina voluntate dependere, absque aliqua ratione.
|
|