|
1. Ex praemissis autem accipi potest quod, quamvis Deus sit
omnipotens, aliqua tamen dicitur non posse. Ostensum enim est supra
in Deo esse potentiam activam: potentiam vero passivam in eo non esse
iam supra in primo fuerat probatum. Secundum autem utramque potentiam
dicimur posse. Illa igitur Deus non potest quae posse potentiae
passivae est. Quae autem huiusmodi sint, investigandum est.
2. Primo quidem igitur potentia activa ad agere est, potentia autem
passiva ad esse. Unde in illis solis est potentia ad esse quae
materiam habent contrarietati subiectam. Cum igitur in Deo passiva
potentia non sit, quicquid ad suum esse pertinet, Deus non potest.
Non potest igitur Deus esse corpus, aut aliquid huiusmodi.
3. Adhuc. Huius potentiae passivae motus actus est. Deus igitur,
cui potentia passiva non competit, mutari non potest.
4. Potest autem ulterius concludi quod non potest mutari secundum
singulas mutationis species: ut quod non potest augeri vel minui, aut
alterari, aut generari aut corrumpi.
5. Amplius. Cum deficere quoddam corrumpi sit, sequitur quod in
nullo deficere potest.
6. Praeterea. Defectus omnis secundum privationem aliquam est.
Privationis autem subiectum potentia materiae est. Nullo igitur modo
potest deficere.
7. Adhuc. Cum fatigatio sit per defectum virtutis, oblivio autem
per defectum scientiae, patet quod neque fatigari neque oblivisci
potest.
8. Amplius. Neque vinci aut violentiam pati. Haec enim non sunt
nisi eius quod natum est moveri.
9. Similiter autem neque poenitere potest, neque irasci aut
tristari: cum haec omnia in passionem et defectum sonent.
10. Rursus. Quia potentiae activae obiectum et effectus est ens
factum, nulla autem potentia operationem habet ubi deficit ratio sui
obiecti, sicut visus non videt deficiente visibili in actu: oportet
quod Deus dicatur non posse quicquid est contra rationem entis
inquantum est ens, vel facti entis inquantum est factum. Quae autem
sint huiusmodi, inquirendum est.
11. Primo quidem igitur contra rationem entis est quod entis
rationem tollit. Tollitur autem ratio entis per suum oppositum: sicut
ratio hominis per opposita eius vel particularum ipsius. Oppositum
autem entis est non ens. Hoc igitur Deus non potest, ut faciat simul
unum et idem esse et non esse: quod est contradictoria esse simul.
12. Adhuc. Contradictio contrariis et privative oppositis
includitur: sequitur enim, si est album et nigrum, quod sit album et
non album; et si est videns et caecum, quod sit videns et non videns.
Unde eiusdem rationis etiam est quod Deus non possit facere opposita
simul inesse eidem secundum idem.
13. Amplius. Ad remotionem cuiuslibet principii essentialis
sequitur remotio ipsius rei. Si igitur Deus non potest facere rem
simul esse et non esse, nec etiam potest facere quod rei desit aliquod
suorum principiorum essentialium ipsa remanente: sicut quod homo non
habeat animam.
14. Praeterea. Cum principia quarundam scientiarum, ut logicae,
geometriae et arithmeticae, sumantur ex solis principiis formalibus
rerum, ex quibus essentia rei dependet, sequitur quod contraria horum
principiorum Deus facere non possit: sicut quod genus non sit
praedicabile de specie; vel quod lineae ductae a centro ad
circumferentiam non sint aequales; aut quod triangulus rectilineus non
habeat tres angulos aequales duobus rectis.
15. Hinc etiam patet quod Deus non potest facere quod praeteritum
non fuerit. Nam hoc etiam contradictionem includit: eiusdem namque
necessitatis est aliquid esse dum est, et aliquid fuisse dum fuit.
16. Sunt etiam quaedam quae repugnant rationi entis facti inquantum
huiusmodi. Quae etiam Deus facere non potest: nam omne quod facit
Deus, oportet esse factum.
17. Ex hoc autem patet quod Deus non potest facere Deum. Nam de
ratione entis facti est quod esse suum ex alia causa dependeat. Quod
est contra rationem eius quod dicitur Deus, ut ex superioribus patet.
18. Eadem etiam ratione, non potest Deus facere aliquid aequale
sibi. Nam illud cuius esse ab alio non dependet, potius est in
essendo et in ceteris dignitatibus eo quod ab alio dependet, quod ad
rationem entis facti pertinet.
19. Similiter etiam Deus facere non potest quod aliquid conservetur
in esse sine ipso. Nam conservatio esse uniuscuiusque dependet a causa
sua. Unde oportet quod, remota causa, removeatur effectus. Si
igitur res aliqua posset esse quae a Deo non conservaretur in esse,
non esset effectus eius.
20. Rursus. Quia ipse est per voluntatem agens, illa non potest
facere quae non potest velle. Quae autem velle non possit,
considerari potest si accipiamus qualiter in divina voluntate necessitas
esse possit: nam quod necesse est esse, impossibile est non esse; et
quod impossibile est esse, necesse est non esse.
21. Patet autem ex hoc quod non potest Deus facere se non esse,
vel non esse bonum aut beatum: quia de necessitate vult se esse, bonum
esse et beatum, ut in primo ostensum est.
22. Item ostensum est supra quod Deus non potest velle aliquod
malum. Unde patet quod Deus peccare non potest.
23. Similiter ostensum est supra quod Dei voluntas non potest esse
mutabilis. Sic igitur non potest facere id quod est a se volitum, non
impleri.
24. Sciendum tamen quod hoc alio modo dicitur non posse a
praemissis. Nam praemissa simpliciter Deus nec velle nec facere
potest. Huiusmodi autem potest quidem Deus vel facere vel velle, si
eius voluntas vel potentia absolute consideretur, non autem si
considerentur praesupposita voluntate de opposito: nam voluntas divina
respectu creaturarum necessitatem non habet nisi ex suppositione, ut in
primo ostensum est. Et ideo omnes istae locutiones, Deus non potest
facere contraria his quae disposuit facere, et quaecumque similiter
dicuntur, intelliguntur composite: sic enim implicant suppositionem
divinae voluntatis de opposito. Si autem intelliguntur divise, sunt
falsae: quia respiciunt potentiam et voluntatem Dei absolute.
25. Sicut autem Deus agit per voluntatem, ita et per intellectum
et scientiam ut ostensum est. Pari igitur ratione non potest facere
quae se facturum non praescivit, aut dimittere quae se facturum
praescivit, qua non potest facere quae facere non vult, aut dimittere
quae vult. Et eodem modo conceditur et negatur utrumque: ut scilicet
praedicta non posse dicatur, non quidem absolute, sed sub conditione
vel ex suppositione.
|
|