|
1. Quoniam autem ostensum est quod divina potentia ad determinatos
effectus non limitatur, ac per hoc quod ex necessitate naturae non
agit, sed per intellectum et voluntatem; ne cui forte videatur quod
eius intellectus vel scientia ad determinatos effectus solummodo possit
extendi, et sic agat ex necessitate scientiae, quamvis non ex
necessitate naturae: restat ostendere quod eius scientia vel
intellectus nullis effectuum limitibus coartatur.
2. Ostensum est enim supra quod Deus omnia alia quae ab eo procedere
possunt comprehendit suam essentiam intelligendo, in qua omnia
huiusmodi esse necessarium est per aliqualem similitudinem, sicut
effectus virtute sunt in causa. Si igitur potentia divina ad effectus
determinatos non coartatur, ut supra ostensum est, necessarium est et
de eius intellectu similem sententiam proferre.
3. Adhuc. Divinae essentiae infinitatem supra ostendimus.
Infinitum autem, quantalibet adiectione finitorum facta, adaequari
non potest quin infinitum excedat quantalibet finita, si etiam numero
infinita existant. Nihil autem aliud praeter Deum constat esse
secundum essentiam infinitum: cum omnia alia secundum essentiae
rationem sub determinatis generibus et speciebus concludantur.
Quotcumque igitur et quanticumque divini effectus comprehendantur,
semper in divina essentia est ut eos excedat. Et ita plurium ratio
esse possit. Divinus igitur intellectus, qui perfecte divinam
essentiam cognoscit, ut supra ostensum est, omnem finitatem effectuum
transcendit. Non igitur ex necessitate ad hos vel illos effectus
coartatur.
4. Item. Supra ostensum est quod divinus intellectus infinitorum
est cognitor. Deus autem per sui intellectus scientiam res producit in
esse. Causalitas igitur divini intellectus ad finitos effectus non
coartatur.
5. Amplius. Si divini intellectus causalitas ad effectus aliquos,
quasi de necessitate agens, artaretur, hoc esset respectu illorum qui
ab eo producuntur in esse. Hoc autem esse non potest: cum supra
ostensum sit quod Deus intelligit etiam quae nunquam sunt nec erunt nec
fuerunt. Non igitur Deus agit ex necessitate sui intellectus vel
scientiae.
6. Praeterea. Divina scientia comparatur ad res ab ipso productas
sicut scientia artificis ad res artificiatas. Quaelibet autem ars se
extendit ad omnia quae possunt contineri sub genere subiecto illius
artis: sicut ars aedificatoria ad omnes domos. Genus autem subiectum
divinae arti est ens: cum ipse per suum intellectum sit universale
principium entis, ut ostensum est. Igitur intellectus divinus ad
omnia quibus entis ratio non repugnat, suam causalitatem extendit:
huiusmodi enim omnia, quantum est de se, nata sunt sub ente
contineri. Non igitur divinus intellectus ad aliquos determinatos
effectus coartatur.
7. Hinc est quod in Psalmo dicitur: magnus dominus, et magna
virtus eius, et sapientiae eius non est numerus.
8. Per haec autem excluditur quorundam philosophorum positio
dicentium quod ex hoc quod Deus seipsum intelligit, fluit ab ipso de
necessitate talis rerum dispositio: quasi non suo arbitrio limitet
singula et universa disponat, sicut fides Catholica profitetur.
9. Sciendum tamen quod, quamvis divinus intellectus ad certos
effectus non coartatur, ipse tamen sibi statuit determinatos effectus
quos per suam sapientiam ordinate producat: sicut sapientiae 11-21
dicitur: omnia in numero, pondere et mensura disposuisti, domine.
|
|