|
1. Ex his etiam ostendi potest quod nec eius voluntas, per quam
agit, ad determinatos effectus necessitatem habet.
2. Voluntatem enim suo obiecto proportionatam esse oportet.
Obiectum autem voluntatis est bonum intellectum, ut patet ex supra
dictis. Voluntas igitur ad quaelibet se nata est extendere quae ei
intellectus sub ratione boni proponere potest. Si igitur intellectus
divinus ad certos effectus non coartatur, ut ostensum est, relinquitur
quod nec divina voluntas determinatos effectus ex necessitate producit.
3. Praeterea. Nihil agens per voluntatem producit aliquid non
volendo. Ostensum est autem supra quod Deus circa alia a se nihil
vult ex necessitate absoluta. Non igitur ex necessitate divinae
voluntatis aliqui effectus procedunt, sed ex eius libera dispositione.
|
|