|
1. Ostendere etiam ex praedictis oportet quod Deus non ex
necessitate operatus est in rerum creatione quasi ex debito iustitiae
res in esse produxerit.
2. Iustitia enim, secundum philosophum, in V Ethic., ad alterum
est, cui debitum reddit. Universali autem rerum productioni nihil
praesupponitur cui aliquid debeatur. Ipsa igitur universalis rerum
productio ex debito iustitiae provenire non potuit.
3. Item. Cum iustitiae actus sit reddere unicuique quod suum est,
actum iustitiae praecedit actus quo aliquid alicuius suum efficitur,
sicut in rebus humanis patet: aliquis enim laborando meretur suum
effici quod retributor per actum iustitiae sibi reddit. Ille igitur
actus quo primo aliquid suum alicuius efficitur, non potest esse actus
iustitiae. Sed per creationem res creata primo incipit aliquid suum
habere. Non igitur creatio ex debito iustitiae procedit.
4. Praeterea. Nullus debet aliquid alteri nisi per hoc quod
aliqualiter dependet ab ipso, vel aliquid accipit ab eo vel ab altero,
ratione cuius alteri debet: sic enim filius est debitor patri, quia
accipit esse ab eo; dominus ministro, quia ab eo accipit famulatum quo
indiget; omnis homo proximo propter Deum, a quo bona cuncta
suscepimus. Sed Deus a nullo dependet, nec indiget aliquo quod ab
altero suscipiat, ut ex supra dictis manifeste apparet. Deus igitur
non produxit res in esse ex aliquo iustitiae debito.
5. Amplius. In quolibet genere quod est propter se est prius eo
quod est propter aliud. Illud igitur quod est primum simpliciter inter
omnes causas, est causa propter seipsum tantum. Quod autem agit ex
debito iustitiae, non agit propter seipsum tantum: agit enim propter
illud cui debet. Deus igitur, cum sit prima causa et primum agens,
res in esse non produxit ex debito iustitiae.
6. Hinc est quod Rom. 11 dicitur: quis prior dedit illi, et
retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
Et Iob 41-2: quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Omnia quae
sub caelo sunt, mea sunt.
7. Per haec autem excluditur error quorundam probare nitentium quod
Deus non potest facere nisi quod facit, quia non potest facere nisi
quod debet. Non enim ex debito iustitiae res operatur, ut ostensum
est.
8. Licet autem universalem rerum productionem nihil creatum praecedat
cui aliquid debitum esse possit, praecedit tamen aliquid increatum,
quod est creationis principium. Quod quidem dupliciter considerari
potest. Ipsa enim divina bonitas praecedit ut finis et primum motivum
ad creandum: secundum Augustinum, qui dicit: quia Deus bonus est,
sumus. Scientia autem eius et voluntas praecedunt sicut ea quibus res
in esse producuntur. Si igitur ipsam divinam bonitatem absolute
consideremus, nullum debitum in creatione rerum invenimus. Dicitur
enim uno modo aliquid alicui debitum ex ordine alterius ad ipsum, quod
scilicet in ipsum debet referre quod ab ipso accepit: sicut debitum est
benefactori quod ei de beneficiis gratiae agantur, inquantum ille qui
accepit beneficium hoc ei debet. Hic tamen modus debiti in rerum
creatione locum non habet: cum non sit aliquid praeexistens cui possit
competere aliquid Deo debere, nec aliquod eius beneficium
praeexistat. Alio modo dicitur aliquid alicui debitum secundum se:
hoc enim est ex necessitate alicui debitum quod ad eius perfectionem
requiritur; sicut homini debitum est habere manus vel virtutem, quia
sine his perfectus esse non potest. Divina autem bonitas nullo
exteriori indiget ad sui perfectionem. Non est igitur per modum
necessitatis ei debita creaturarum productio.
9. Adhuc. Deus sua voluntate res in esse producit, ut supra
ostensum est. Non est autem necessarium, si Deus suam bonitatem vult
esse, quod velit alia a se produci: huius enim conditionalis
antecedens est necessarium, non autem consequens; ostensum est enim in
primo libro quod Deus ex necessitate vult suam bonitatem esse, non
autem ex necessitate vult alia. Igitur non ex necessitate debetur
divinae bonitati creaturarum productio.
10. Amplius. Ostensum est quod Deus producit res in esse non ex
necessitate naturae, neque ex necessitate scientiae, neque
voluntatis, neque iustitiae. Nullo igitur modo necessitatis divinae
bonitati est debitum quod res in esse producantur.
11. Potest tamen dici esse sibi debitum per modum cuiusdam
condecentiae. Iustitia autem proprie dicta debitum necessitatis
requirit: quod enim ex iustitia alicui redditur, ex necessitate iuris
ei debetur. Sicut igitur creaturarum productio non potest dici fuisse
ex debito iustitiae quo Deus creaturae sit debitor, ita nec ex tali
iustitiae debito quo suae bonitati sit debitor, si iustitia proprie
accipiatur. Large tamen iustitia accepta, potest dici in creatione
rerum iustitia, inquantum divinam condecet bonitatem.
12. Si vero divinam dispositionem consideremus qua Deus disposuit
suo intellectu et voluntate res in esse producere, sic rerum productio
ex necessitate divinae dispositionis procedit: non enim potest esse
quod Deus aliquid se facturum disposuerit quod postmodum ipse non
faciat; alias eius dispositio vel esset mutabilis vel infirma. Eius
igitur dispositioni ex necessitate debetur quod impleatur. Sed tamen
hoc debitum non sufficit ad rationem iustitiae proprie dictae in rerum
creatione, in qua considerari non potest nisi actio Dei creantis:
eiusdem autem ad seipsum non est iustitia proprie dicta, ut patet per
philosophum, in V Ethicorum. Non igitur proprie dici potest quod
Deus ex debito iustitiae res in esse produxerit, ea ratione quia per
scientiam et voluntatem se disposuit producturum.
[Caput 29]
13. Si autem alicuius creaturae productio consideretur, poterit ibi
debitum iustitiae inveniri ex comparatione posterioris creaturae ad
priorem. Dico autem priorem non solum tempore, sed natura.
14. Sic igitur in primis divinis effectibus producendis debitum non
invenitur. In posteriorum vero productione invenitur debitum, ordine
tamen diverso. Nam si illa quae sunt priora naturaliter, sint etiam
priora in esse, posteriora ex prioribus debitum trahunt: debitum enim
est ut, positis causis, habeant actiones per quas producunt effectus.
Si vero quae sunt priora naturaliter, sint posteriora in esse, tunc e
converso priora debitum trahunt a posterioribus: sicut medicinam
debitum est praecedere ad hoc quod sanitas consequatur. Utrobique
autem hoc commune existit, quod debitum sive necessitas sumitur ab eo
quod est prius natura, circa id quod est natura posterius.
15. Necessitas autem quae est a posteriori in esse licet sit prius
natura, non est absoluta necessitas, sed conditionalis: ut, si hoc
debeat fieri, necesse est hoc prius esse. Secundum igitur hanc
necessitatem in creaturarum productione debitum invenitur tripliciter.
Primo, ut sumatur conditionatum debitum a tota rerum universitate ad
quamlibet eius partem quae ad perfectionem requiritur universi. Si
enim tale universum fieri Deus voluit, debitum fuit ut solem et lunam
faceret, et huiusmodi sine quibus universum esse non potest.
Secundo, ut sumatur conditionis debitum ex una creatura ad aliam:
ut, si animalia et plantas Deus esse voluit, debitum fuit ut
caelestia corpora faceret, ex quibus conservantur; et si hominem esse
voluit, oportuit facere plantas et animalia, et alia huiusmodi quibus
homo indiget ad esse perfectum; quamvis et haec et illa ex mera Deus
fecerit voluntate. Tertio, ut in unaquaque creatura sumatur
conditionale debitum ex suis partibus et proprietatibus et
accidentibus, ex quibus dependet creatura quantum ad esse vel quantum
ad aliquam sui perfectionem: sicut, supposito quod Deus hominem
facere vellet, debitum ex hac suppositione fuit ut animam et corpus in
eo coniungeret, et sensus, et alia huiusmodi adiumenta, tam
intrinseca quam extrinseca, ei praeberet. In quibus omnibus, si
recte attenditur, Deus creaturae debitor non dicitur, sed suae
dispositioni implendae.
16. Invenitur autem et alius necessitatis modus in rerum natura
secundum quod aliquid dicitur necessarium absolute. Quae quidem
necessitas dependet ex causis prioribus in esse: sicut ex principiis
essentialibus, et ex causis efficientibus sive moventibus. Sed iste
modus necessitatis in prima rerum creatione locum habere non potest
quantum ad causas efficientes. Ibi enim solus Deus causa efficiens
fuit, cuius est solius creare, ut supra ostensum est; ipse autem non
necessitate naturae, sed voluntate operatur creando, ut supra ostensum
est; ea vero quae voluntate fiunt, necessitatem habere non possunt
nisi ex sola finis suppositione, secundum quam debitum est fini ut ea
sint per quae pervenitur ad finem. Sed quantum ad causas formales vel
materiales, nihil prohibet etiam in prima rerum creatione necessitatem
absolutam inveniri. Ex hoc enim quod aliqua corpora ex elementis
fuerunt composita, necessarium fuit ea calida aut frigida esse. Et ex
hoc quod aliqua superficies producta est triangularis figurae,
necessarium fuit quod tres angulos aequales duobus rectis haberet.
Haec autem necessitas est secundum ordinem effectus ad causam creatam
materialem vel formalem. Unde secundum hanc Deus debitor dici non
potest, sed magis in creaturam necessitatis debitum cadit. In rerum
autem propagatione, ubi iam creatura efficiens invenitur, potest esse
necessitas absoluta a causa efficiente creata: sicut ex motu solis
inferiora corpora necessario immutantur. Sic igitur ex praedictis
debiti rationibus iustitia naturalis in rebus invenitur et quantum ad
rerum creationem, et quantum ad earum propagationem. Et ideo Deus
dicitur iuste et rationabiliter omnia condidisse et gubernare.
17. Sic igitur per praedicta excluditur duplex error. Eorum
scilicet qui, divinam potentiam limitantes, dicebant Deum non posse
facere nisi quae facit, quia sic facere debet; et eorum qui dicunt
quod omnia sequuntur simplicem voluntatem, absque aliqua alia ratione
vel quaerenda in rebus vel assignanda.
|
|