|
1. Licet autem omnia ex Dei voluntate dependeant sicut ex prima
causa, quae in operando necessitatem non habet nisi ex sui propositi
suppositione, non tamen propter hoc absoluta necessitas a rebus
excluditur, ut sit necessarium nos fateri omnia contingentia esse:-
quod posset alicui videri, ex hoc quod a causa sua non de necessitate
absoluta fluxerunt: cum soleat in rebus esse contingens effectus qui ex
causa sua non de necessitate procedit. Sunt enim quaedam in rebus
creatis quae simpliciter et absolute necesse est esse.
2. Illas enim res simpliciter et absolute necesse est esse in quibus
non est possibilitas ad non esse. Quaedam autem res sic sunt a Deo in
esse productae ut in earum natura sit potentia ad non esse. Quod
quidem contingit ex hoc quod materia in eis est in potentia ad aliam
formam. Illae igitur res in quibus vel non est materia, vel, si
est, non est possibilis ad aliam formam, non habent potentiam ad non
esse. Eas igitur absolute et simpliciter necesse est esse.
3. Si autem dicatur quod ea quae sunt ex nihilo, quantum est de se
in nihilum tendunt; et sic omnibus creaturis inest potentia ad non
esse:- manifestum est hoc non sequi. Dicuntur enim res creatae eo
modo in nihilum tendere quo sunt ex nihilo. Quod quidem non est nisi
secundum potentiam agentis. Sic igitur et rebus creatis non inest
potentia ad non esse: sed creatori inest potentia ut eis det esse vel
eis desinat esse influere; cum non ex necessitate naturae agat ad rerum
productionem, sed ex voluntate, ut ostensum est.
4. Item. Ex quo res creatae ex divina voluntate in esse procedunt,
oportet eas tales esse quales Deus eas esse voluit. Per hoc autem
quod dicitur Deum produxisse res in esse per voluntatem, non per
necessitatem, non tollitur quin voluerit aliquas res esse quae de
necessitate sint et aliquas quae sint contingenter, ad hoc quod sit in
rebus diversitas ordinata. Nihil igitur prohibet res quasdam divina
voluntate productas necessarias esse.
5. Adhuc. Ad divinam perfectionem pertinet quod rebus creatis suam
similitudinem indiderit, nisi quantum ad illa quae repugnant ei quod
est esse creatum: agentis enim perfecti est producere sibi simile
quantum possibile est. Esse autem necesse simpliciter non repugnat ad
rationem esse creati: nihil enim prohibet aliquid esse necesse quod
tamen suae necessitatis causam habet, sicut conclusiones
demonstrationum. Nihil igitur prohibet quasdam res sic esse productas
a Deo ut tamen eas esse sit necesse simpliciter. Immo hoc divinae
perfectioni attestatur.
6. Amplius. Quanto aliquid magis distat ab eo quod per seipsum est
ens, scilicet Deo, tanto magis propinquum est ad non esse. Quanto
igitur aliquid est propinquius Deo, tanto magis recedit a non esse.
Quae autem ima sunt, propinqua sunt ad non esse per hoc quod habent
potentiam ad non esse. Illa igitur quae sunt Deo propinquissima, et
per hoc a non esse remotissima, talia esse oportet, ad hoc quod sit
rerum ordo completus, ut in eis non sit potentia ad non esse. Talia
autem sunt necessaria absolute. Sic igitur aliqua creata de
necessitate habent esse.
7. Sciendum est itaque quod, si rerum creatarum universitas
consideretur prout sunt a primo principio, inveniuntur dependere ex
voluntate, non ex necessitate principii, nisi necessitate
suppositionis, sicut dictum est. Si vero comparentur ad principia
proxima, inveniuntur necessitatem habere absolutam. Nihil enim
prohibet aliqua principia non ex necessitate produci, quibus tamen
positis, de necessitate sequitur talis effectus: sicut mors animalis
huius absolutam necessitatem habet propter hoc quod iam ex contrariis
est compositum, quamvis ipsum ex contrariis componi non fuisset
necessarium absolute. Similiter autem quod tales rerum naturae a Deo
producerentur, voluntarium fuit: quod autem, eis sic statutis,
aliquid proveniat vel existat, absolutam necessitatem habet.
8. Diversimode autem ex diversis causis necessitas sumitur in rebus
creatis. Nam quia sine suis essentialibus principiis, quae sunt
materia et forma, res esse non potest, quod ex ratione principiorum
essentialium rei competit, absolutam necessitatem in omnibus habere
necesse est.
9. Ex his autem principiis, secundum quod sunt essendi principia,
tripliciter sumitur necessitas absoluta in rebus. Uno quidem modo,
per ordinem ad esse eius cuius sunt.
10. Et quia materia, secundum id quod est, ens in potentia est;
quod autem potest esse, potest etiam et non esse: ex ordine materiae
necessario res aliquae corruptibiles existunt; sicut animal quia ex
contrariis compositum est, et ignis quia eius materia est contrariorum
susceptiva.
11. Forma autem, secundum id quod est, actus est: et per eam res
actu existunt. Unde ex ipsa provenit necessitas ad esse in quibusdam.
Quod contingit vel quia res illae sunt formae non in materia: et sic
non inest ei potentia ad non esse, sed per suam formam semper sunt in
virtute essendi; sicut est in substantiis separatis. Vel quia formae
earum sua perfectione adaequant totam potentiam materiae, ut sic non
remaneat potentia ad aliam formam, nec per consequens ad non esse:
sicut est in corporibus caelestibus. In quibus vero forma non complet
totam potentiam materiae, remanet adhuc in materia potentia ad aliam
formam. Et ideo non est in eis necessitas essendi, sed virtus essendi
consequitur in eis victoriam formae super materia: ut patet in
elementis et elementatis. Forma enim elementi non attingit materiam
secundum totum eius posse: non enim fit susceptiva formae elementi
unius nisi per hoc quod subiicitur alteri parti contrarietatis. Forma
vero mixti attingit materiam secundum quod disponitur per determinatum
modum mixtionis. Idem autem subiectum oportet esse contrariorum et
mediorum omnium, quae sunt ex commixtione extremorum. Unde manifestum
est quod omnia quae vel contrarium habent vel ex contrariis sunt,
corruptibilia sunt. Quae autem huiusmodi non sunt, sempiterna sunt:
nisi per accidens corrumpantur, sicut formae quae non subsistunt sed
esse earum est per hoc quod insunt materiae.
12. Alio vero modo ex principiis essentialibus est in rebus absoluta
necessitas per ordinem ad partes materiae vel formae, si contingat
huiusmodi principia in aliquibus non simplicia esse. Quia enim materia
propria hominis est corpus commixtum et complexionatum et organizatum,
necessarium est absolute hominem quodlibet elementorum et humorum et
organorum principalium in se habere. Similiter, si homo est animal
rationale mortale, et haec est natura vel forma hominis, necessarium
est ipsum et animal et rationale esse.
13. Tertio modo est in rebus necessitas absoluta per ordinem
principiorum essentialium ad proprietates consequentes materiam vel
formam: sicut necesse est serram, quia ex ferro est, duram esse; et
hominem disciplinae perceptibilem esse.
14. Necessitas vero agentis consideratur et quantum ad ipsum agere;
et quantum ad effectum consequentem. Prima autem necessitatis
consideratio similis est necessitati accidentis quam habet ex principiis
essentialibus. Sicut enim alia accidentia ex necessitate principiorum
essentialium procedunt, ita et actio ex necessitate formae per quam
agens est actu: sic enim agit ut actu est. Differenter tamen hoc
accidit in actione quae in ipso agente manet, sicut intelligere et
velle; et in actione quae in alterum transit, sicut calefacere. Nam
in primo genere actionis, sequitur ex forma per quam agens fit actu,
necessitas actionis ipsius: quia ad eius esse nihil extrinsecum
requiritur in quod actio terminetur. Cum enim sensus fuerit factus in
actu per speciem sensibilem, necesse est ipsum sentire; et similiter
cum intellectus est in actu per speciem intelligibilem. In secundo
autem genere actionis, sequitur ex forma necessitas actionis quantum ad
virtutem agendi: si enim ignis sit calidus, necessarium est ipsum
habere virtutem calefaciendi, tamen non necesse est ipsum calefacere;
eo quod ab extrinseco impediri potest. Nec ad propositum differt utrum
agens sit unus tantum ad actionem sufficiens per suam formam vel
oporteat multos agentes ad unam actionem agendam congregari, sicut
multi homines ad trahendam navim: nam omnes sunt ut unus agens, qui
fit actu per adunationem eorum ad actionem unam.
15. Necessitas autem quae est a causa agente vel movente in effectu
vel moto, non tantum dependet a causa agente, sed etiam a conditione
ipsius moti et recipientis actionem agentis, cui vel nullo modo inest
potentia ad recipiendum talis actionis effectum, sicut lanae ut ex ea
fiat serra; vel est potentia impedita per contraria agentia, vel per
contrarias dispositiones inhaerentes mobili aut formas, maiori
impedimento quam sit virtus agentis in agendo, sicut ferrum non
liquefit a debili calido. Oportet igitur, ad hoc quod sequatur
effectus, quod in passo sit potentia ad recipiendum, et in agente sit
victoria supra passum, ut possit ipsum transmutare ad contrariam
dispositionem. Et si quidem effectus consequens in passum ex victoria
agentis supra ipsum fuerit contrarius naturali dispositioni patientis,
erit necessitas violentiae: sicut cum lapis proiicitur sursum. Si
vero non fuerit contraria naturali dispositioni ipsius subiecti, non
erit necessitas violentiae, sed ordinis naturalis: sicut est in motu
caeli, qui est a principio agente extrinseco, non tamen est contra
naturalem dispositionem mobilis, et ideo non est motus violentus, sed
naturalis. Similiter est in alteratione corporum inferiorum a
corporibus caelestibus: nam naturalis inclinatio est in corporibus
inferioribus ad recipiendam impressionem corporum superiorum. Sic
etiam est in generatione elementorum: nam forma inducenda per
generationem non est contraria primae materiae, quae est generationis
subiectum, licet sit contraria formae abiiciendae; non enim materia
sub forma contraria existens est generationis subiectum.
16. Ex praedictis igitur patet quod necessitas quae est ex causa
agente, in quibusdam dependet ex dispositione agentis tantum; in
quibusdam vero ex dispositione agentis et patientis. Si igitur talis
dispositio secundum quam de necessitate sequitur effectus, fuerit
necessaria absolute et in agente et in patiente, erit necessitas
absoluta in causa agente: sicut in his quae agunt ex necessitate et
semper. Si autem non fuerit absolute necessaria sed possibilis
removeri, non erit necessitas ex causa agente nisi ex suppositione
dispositionis utriusque debitae ad agendum: sicut in his quae
impediuntur interdum in sua operatione vel propter defectum virtutis,
vel propter violentiam alicuius contrarii; unde non agunt semper et ex
necessitate, sed ut in pluribus.
17. Ex causa autem finali consequitur in rebus necessitas
dupliciter. Uno quidem modo, prout est primum in intentione agentis.
Et quantum ad hoc, eodem modo est necessitas ex fine et ab agente:
agens enim in tantum agit in quantum finem intendit, tam in naturalibus
quam in voluntariis. In rebus enim naturalibus, intentio finis
competit agenti secundum suam formam, per quam finis est sibi
conveniens: unde oportet quod secundum virtutem formae tendat res
naturalis in finem; sicut grave secundum mensuram gravitatis tendit ad
medium. In rebus autem voluntariis, tantum voluntas inclinat ad
agendum propter finem quantum intendit finem: licet non semper tantum
inclinetur ad agendum haec vel illa quae sunt propter finem quantum
appetit finem, quando finis non solum per haec vel illa haberi potest,
sed pluribus modis. Alio vero modo est ex fine necessitas secundum
quod est posterius in esse. Et haec est necessitas non absoluta, sed
conditionata: sicut dicimus necesse fore ut serra sit ferrea si debet
habere serrae opus.
|
|