|
1. Est etiam necessaria creaturarum consideratio non solum ad
veritatis instructionem, sed etiam ad errores excludendos. Errores
namque qui circa creaturam sunt, interdum a fidei veritate abducunt,
secundum quod verae Dei cognitioni repugnant. Hoc autem multipliciter
contingit.
2. Primo quidem, ex hoc quod creaturarum naturam ignorantes in hoc
pervertuntur quandoque quod id quod non potest nisi ab alio esse,
primam causam et Deum constituunt, nihil ultra creaturas quae videntur
aestimantes: sicut fuerunt illi qui corpus quodcumque Deum
aestimaverunt; de quibus dicitur Sap. 13-2: qui aut ignem, aut
spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam,
aut solem et lunam, deos putaverunt.
3. Secundo, ex hoc quod id quod Dei solius est creaturis aliquibus
adscribunt. Quod etiam ex errore circa creaturas contingit. Quod
enim natura rei alicuius non patitur, ei non attribuitur nisi quia eius
natura ignoratur: sicut si homini attribueretur habere tres pedes.
Quod autem solius Dei est natura creaturae non patitur: sicut quod
solius hominis est non patitur alterius rei natura. Ex hoc ergo quod
natura creaturae ignoratur, praedictus error contingit. Et contra
hunc errorem dicitur Sap. 14-21: incommunicabile nomen lignis et
lapidibus imposuerunt. In hunc errorem labuntur qui rerum creationem,
vel futurorum cognitionem, vel miraculorum operationem, aliis causis
quam Deo adscribunt.
4. Tertio vero, ex hoc quod divinae virtuti in creaturas operanti
aliquid detrahitur per hoc quod creaturae natura ignoratur. Sicut
patet in his qui duo rerum principia constituunt; et qui res non ex
divina voluntate, sed ex necessitate naturae a Deo procedere
asserunt; et illi etiam qui res, vel omnes vel quasdam, divinae
providentiae subtrahunt; aut eam posse praeter solitum cursum operari
negant. Haec enim omnia divinae derogant potestati. Contra quos
dicitur Iob 22-17: quasi nihil possit facere omnipotens,
aestimabant eum; et Sap. 12-17: virtutem ostendis tu, qui non
crederis esse in virtute consummatus.
5. Quarto. Homo, qui per fidem in Deum ducitur sicut in ultimum
finem, ex hoc quod ignorat naturas rerum, et per consequens gradum sui
ordinis in universo, aliquibus creaturis se putat esse subiectum quibus
superior est: ut patet in illis qui voluntates hominum astris
supponunt, contra quos dicitur Ierem. 10-2, a signis caeli
nolite metuere, quae gentes timent; et in illis qui Angelos creatores
animarum existimant; et animas hominum esse mortales; et si qua
similia hominum derogant dignitati.
6. Sic ergo patet falsam esse quorundam sententiam qui dicebant nihil
interesse ad fidei veritatem quid de creaturis quisque sentiret,
dummodo circa Deum recte sentiatur, ut Augustinus narrat in libro de
origine animae: nam error circa creaturas redundat in falsam de Deo
sententiam, et hominum mentes a Deo abducit, in quem fides dirigere
nititur, dum ipsas quibusdam aliis causis supponit.
7. Et ideo illis qui circa creaturas errant poenas sicut infidelibus
Scriptura comminatur, dicens in Psalmo: quoniam non intellexerunt
opera domini et in opera manuum eius, destrues illos et non aedificabis
eos; et Sap. 2-21 haec cogitaverunt et erraverunt, et
subiungit, 22 non iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
|
|