|
1. Sed quia multorum positio fuit quod mundus semper et ex
necessitate fuerit, et hoc demonstrare conati sunt, restat rationes
eorum ponere, ut ostendatur quod non de necessitate concludunt mundi
sempiternitatem. Primo, autem, ponentur rationes quae sumuntur ex
parte Dei. Secundo, quae sumuntur ex parte creaturae. Tertio,
quae sumuntur a modo factionis rerum, secundum quem ponuntur de novo
incipere esse.
2. Ex parte autem Dei, ad aeternitatem mundi ostendendam sumuntur
rationes huiusmodi.
3. Omne agens quod non semper agit, movetur per se vel per
accidens. Per se quidem, sicut ignis qui non semper comburebat,
incipit comburere vel quia de novo accenditur; vel quia de novo
transfertur, ut sit propinquum combustibili. Per accidens autem,
sicut motor animalis incipit de novo movere animal aliquo novo motu
facto circa ipsum: vel ex interiori, sicut, cum animal expergiscitur
digestione completa, incipit moveri; vel ab exteriori, sicut cum de
novo veniunt actiones inducentes ad aliquam actionem de novo
inchoandam. Deus autem non movetur neque per se neque per accidens,
ut in primo probatum est. Deus igitur semper eodem modo agit. Ex sua
autem actione res creatae in esse consistunt. Semper igitur creaturae
fuerunt.
4. Adhuc. Effectus procedit a causa agente per actionem eius. Sed
actio Dei est aeterna: alias fieret de potentia agente actu agens; et
oporteret quod reduceretur in actum ab aliquo priori agente, quod est
impossibile. Ergo res a Deo creatae ab aeterno fuerunt.
5. Amplius. Posita causa sufficienti, necesse est effectum poni.
Si enim adhuc, posita causa, non necesse est effectum poni,
possibile igitur erit, causa posita, effectum esse et non esse;
consecutio igitur effectus ad causam erit possibilis tantum; quod autem
est possibile, indiget aliquo quo reducatur in actum; oportebit igitur
ponere aliquam causam qua fiat ut effectus reducatur in actum; et sic
prima causa non erat sufficiens. Sed Deus est causa sufficiens
productionis creaturarum: alias non esset causa, sed magis in potentia
se ad causam haberet; aliquo enim addito fieret causa; quod patet esse
impossibile. Videtur igitur necessarium quod, cum Deus ab aeterno
fuerit, quod creatura etiam fuerit ab aeterno.
6. Item. Agens per voluntatem non retardat suum propositum exequi
de aliquo faciendo nisi propter aliquid in futurum expectatum quod
nondum adest: et hoc quandoque est in ipso agente, sicut cum
expectatur perfectio virtutis ad agendum, aut sublatio alicuius
impedientis virtutem; quandoque vero est extra agentem, sicut cum
expectatur praesentia alicuius coram quo actio fiat; vel saltem cum
expectatur praesentia alicuius temporis opportuni quod nondum adest.
Si enim voluntas sit completa, statim potentia exequitur, nisi sit
defectus in ipsa: sicut ad imperium voluntatis statim sequitur motus
membri, nisi sit defectus potentiae motivae exequentis motum. Et per
hoc patet quod, cum aliquis vult aliquid facere et non statim fiat,
oportet quod vel hoc sit propter defectum potentiae, qui expectatur
removendus; vel quia voluntas non est completa ad hoc faciendum. Dico
autem complementum voluntatis esse, quando vult hoc absolute facere
omnibus modis: voluntas autem incompleta est, quando aliquis non vult
facere hoc absolute, sed existente aliqua conditione quae nondum
adest; vel nisi subtracto impedimento quod adest. Constat autem quod
quicquid Deus nunc vult quod sit, ab aeterno voluit quod sit: non
enim novus motus voluntatis ei advenire potest. Nec aliquis defectus
vel impedimentum potentiae eius adesse potuit: nec aliquid aliud
expectari potuit ad universalis creaturae productionem, cum nihil aliud
sit increatum nisi ipse solus, ut supra ostensum est. Necessarium
igitur videtur quod ab aeterno creaturam in esse produxerit.
7. Praeterea. Agens per intellectum non praeeligit unum alteri nisi
propter eminentiam unius ad alterum. Sed ubi nulla est differentia,
non potest, esse praeeminentia. Ubi igitur nulla est differentia,
non fit praeelectio unius ad alterum. Et propter hoc ab agente ad
utrumlibet se habente aequaliter nulla erit actio, sicut nec a
materia: talis enim potentia similatur potentiae materiae. Non entis
autem ad non ens nulla potest esse differentia. Unum igitur non ens
non est alteri praeeligibile. Sed praeter totam universitatem
creaturarum nihil est nisi aeternitas Dei. In nihilo autem non
possunt assignari aliquae differentiae momentorum, ut in uno magis
oporteat aliquid fieri quam in alio. Similiter nec in aeternitate,
quae tota est uniformis et simplex, ut in primo ostensum est.
Relinquitur igitur quod voluntas Dei aequaliter se habet ad
producendum creaturam per totam aeternitatem. Aut igitur voluntas sua
est de hoc quod nunquam creatura sub aeternitate eius constituatur: aut
quod semper. Constat autem quod non est voluntas eius de hoc quod
nunquam creatura sub esse eius aeterno constituatur: cum pateat
creaturas voluntate eius esse institutas. Relinquitur igitur de
necessitate, ut videtur, quod creatura semper fuit.
8. Adhuc. Ea quae sunt ad finem, necessitatem habent ex fine: et
maxime in his quae voluntate aguntur. Oportet igitur quod, fine eodem
modo se habente, ea quae sunt ad finem eodem modo se habeant vel
producantur, nisi adveniat nova habitudo eorum ad finem. Finis autem
creaturarum ex divina voluntate prodeuntium est divina bonitas, quae
sola potest esse divinae voluntatis finis. Cum igitur bonitas divina
in tota aeternitate eodem modo se habeat in se et in comparatione ad
divinam voluntatem videtur quod eodem modo creaturae in esse producantur
a divina voluntate in tota aeternitate: non enim potest dici quod
aliqua nova relatio eis advenerit ad finem, si penitus ponantur non
fuisse ante aliquod determinatum tempus, a quo incoepisse ponuntur.
9. Adhuc. Cum bonitas divina perfectissima sit, non hoc modo
dicitur quod omnia a Deo processerunt propter bonitatem eius, ut ei
aliquid ex creaturis accresceret: sed quia bonitatis est ut seipsam
communicet prout possibile est, in quo ipsa bonitas manifestatur. Cum
autem omnia bonitatem Dei participent inquantum habent esse, secundum
quod diuturniora sunt, magis Dei bonitatem participant; unde et esse
perpetuum speciei dicitur divinum esse. Bonitas autem divina infinita
est. Eius igitur est ut se in infinitum communicet, non aliquo
determinato tempore tantum. Hoc igitur videtur ad divinam bonitatem
pertinere, ut creaturae aliquae ab aeterno fuerint.
10. Haec igitur sunt ex parte Dei accepta per quae videtur quod
creaturae semper fuerint.
|
|