|
1. Sunt autem et alia, ex parte creaturarum accepta, quae idem
ostendere videntur.
2. Quae enim non habent potentiam ad non esse, impossibile est ea
non esse. Quaedam autem sunt in creaturis in quibus non est potentia
ad non esse. Non enim potest esse potentia ad non esse nisi in illis
quae habent materiam contrarietati subiectam: potentia enim ad esse et
non esse est potentia ad privationem et formam, quorum subiectum est
materia; privatio vero semper adiungitur formae contrariae, cum
impossibile sit materiam esse absque omni forma. Sed quaedam creaturae
sunt in quibus non est materia contrarietati subiecta: vel quia omnino
non habent materiam, sicut substantiae intellectuales, ut infra
ostendetur; vel non habent contrarium, sicut corpora caelestia; quod
eorum motus ostendit, qui contrarium non habet. Quasdam igitur
creaturas impossibile est non esse. Ergo eas necesse est semper esse.
3. Item. Unaquaeque res tantum durat in esse quanta est sua virtus
essendi: nisi per accidens, sicut in his quae violenter corrumpuntur.
Sed quaedam creaturae sunt quibus inest virtus essendi non ad aliquod
determinatum tempus, sed ad semper essendum: sicut corpora caelestia
et intellectuales substantiae; incorruptibilia enim sunt, cum
contrarium non habeant. Relinquitur igitur quod eis competit semper
esse. Quod autem incipit esse, non semper est. Eis ergo non
competit ut esse incipiant.
4. Adhuc. Quandocumque aliquid de novo incipit moveri, oportet
quod movens, vel motum, vel utrumque, aliter se habeat nunc quando
est motus, quam prius quando non erat motus: est enim habitudo vel
relatio quaedam moventis ad motum secundum quod est movens actu;
relatio autem nova non incipit sine mutatione utriusque vel alterius
saltem extremorum. Quod autem se aliter habet nunc et prius,
movetur. Ergo oportet, ante motum qui de novo incipit, alium motum
praecedere in mobili vel in movente. Oportet igitur quod quilibet
motus vel sit aeternus, vel habeat alium motum ante se. Motus igitur
semper fuit. Ergo et mobilia. Et sic creaturae semper fuerunt.
Deus enim omnino immobilis est, ut in primo ostensum est.
5. Praeterea. Omne agens, quod generat sibi simile, intendit
conservare esse perpetuum in specie, quod non potest perpetuo
conservari in individuo. Impossibile est autem naturae appetitum vanum
esse. Oportet igitur quod rerum generabilium species sint perpetuae.
6. Adhuc. Si tempus est perpetuum, oportet motum esse perpetuum:
cum sit numerus motus. Et per consequens mobilia esse perpetua: cum
motus sit actus mobilis. Sed tempus oportet esse perpetuum. Non enim
potest intelligi esse tempus quin sit nunc: sicut nec linea potest
intelligi sine puncto. Nunc autem semper est finis praeteriti et
principium futuri: haec enim est definitio ipsius nunc. Et sic
quodlibet nunc datum habet ante se tempus prius et posterius. Et ita
nullum potest esse primum neque ultimum. Relinquitur igitur quod
mobilia, quae sunt substantiae creatae, sint ab aeterno.
7. Item. Oportet vel affirmare vel negare. Si igitur ad
negationem alicuius sequitur eius positio, oportet illud esse semper.
Tempus autem est huiusmodi. Nam, si tempus non semper fuit, est
accipere prius non esse ipsius quam esse; et similiter, si non sit
semper futurum, oportet quod non esse eius sit posterius ad esse eius.
Prius autem et posterius non potest esse secundum durationem nisi
tempus sit: nam numerus prioris et posterioris tempus est. Et sic
oportebit tempus fuisse antequam inciperet, et futurum esse postquam
desinet. Oportet igitur tempus esse aeternum. Tempus autem est
accidens: quod sine subiecto esse non potest. Subiectum autem eius
non est Deus, qui est supra tempus: cum sit omnino immobilis, ut in
primo probatum est. Relinquitur igitur aliquam substantiam creatam
aeternam esse.
8. Amplius. Multae propositiones sic se habent quod qui eas negat,
oportet quod eas ponat: sicut qui negat veritatem esse, ponit
veritatem esse: ponit enim suam negativam esse veram quam profert. Et
simile est de eo qui negat hoc principium, contradictionem non esse
simul: negans enim hoc dicit negationem quam ponit esse veram,
oppositam autem affirmationem falsam, et sic non de eodem utrumque
verificari. Si igitur id ad cuius remotionem sequitur sua positio,
oportet esse semper, ut probatum est, sequitur quod praedictae
propositiones, et omnes quae ex eis sequuntur, sint sempiternae. Hae
autem propositiones non sunt Deus. Ergo oportet aliquid praeter Deum
esse aeternum.
9. Hae igitur et huiusmodi rationes sumi possunt ex parte creaturarum
quod creaturae fuerint semper.
|
|