|
1. Possunt etiam sumi aliae rationes, ex parte ipsius factionis, ad
idem ostendendum.
2. Quod enim ab omnibus communiter dicitur, impossibile est
totaliter esse falsum. Falsa enim opinio infirmitas quaedam
intellectus est: sicut et falsum iudicium de sensibili proprio ex
infirmitate sensus accidit. Defectus autem per accidens sunt: quia
praeter naturae intentionem. Quod autem est per accidens, non potest
esse semper et in omnibus: sicut iudicium quod de saporibus ab omni
gustu datur, non potest esse falsum. Ita iudicium quod ab omnibus de
veritate datur, non potest esse erroneum. Communis autem sententia
est omnium philosophorum ex nihilo nihil fieri. Oportet igitur hoc
esse verum. Si igitur aliquid sit factum, oportet ex aliquo esse
factum. Quod si etiam factum sit, oportet etiam et hoc ex alio
fieri. Non potest autem hoc in infinitum procedere: quia sic nulla
generatio compleretur, cum non sit possibile infinita transire.
Oportet igitur devenire ad aliquod primum quod non sit factum. Omne
autem ens quod non semper fuit, oportet esse factum. Ergo oportet
illud ex quo primo omnia fiunt, esse sempiternum. Hoc autem non est
Deus: quia ipse non potest esse materia alicuius rei, ut in primo
probatum est. Relinquitur igitur quod aliquid extra Deum sit
aeternum, scilicet prima materia.
3. Amplius. Si aliquid non se habet eodem modo nunc et prius,
oportet illud esse aliqualiter mutatum: hoc enim est moveri, non eodem
modo se nunc et prius habere. Omne autem quod de novo incipit esse,
non eodem modo se habet nunc et prius. Oportet igitur hoc per aliquem
motum accidere vel mutationem. Omnis autem motus vel mutatio in aliquo
subiecto est: est enim actus mobilis. Cum autem motus sit prius eo
quod fit per motum, cum ad hoc terminetur motus, oportet ante
quodlibet factum praeexistere aliquod subiectum mobile. Et cum hoc non
sit possibile in infinitum procedere, oportet devenire ad aliquod
primum subiectum non de novo incipiens sed semper existens.
4. Adhuc. Omne quod de novo esse incipit, antequam esset,
possibile erat ipsum esse: si enim non, impossibile erat ipsum esse,
et necesse non esse; et sic semper fuisset non ens et nunquam esse
incoepisset. Sed quod est possibile esse, est subiectum potentia
ens. Oportet igitur ante quodlibet de novo incipiens praeexistere
subiectum potentia ens. Et cum hoc in infinitum procedere non possit,
oportet ponere aliquod primum subiectum quod non incoepit esse de novo.
5. Item. Nulla substantia permanens est dum fit: ad hoc enim fit
ut sit; non igitur fieret, si iam esset. Sed dum fit, oportet
aliquid esse quod sit factionis subiectum: non enim factio, cum sit
accidens, sine subiecto esse potest. Omne igitur quod fit, habet
aliquod subiectum praeexistens. Et cum hoc in infinitum ire non
possit, sequetur primum subiectum non esse factum, sed sempiternum.
Ex quo ulterius sequitur aliquid praeter Deum esse aeternum: cum ipse
subiectum factionis aut motus esse non possit.
6. Hae igitur rationes sunt quibus aliqui tanquam demonstrationibus
inhaerentes, dicunt necessarium res creatas semper fuisse. In quo
fidei Catholicae contradicunt, quae ponit nihil praeter Deum semper
fuisse, sed omnia esse coepisse praeter unum Deum aeternum.
|
|