|
1. Oportet igitur ostendere praemissas rationes non ex necessitate
concludere. Et primo, illas quae ex parte agentis sumuntur.
2. Non enim oportet quod per se vel per accidens Deus moveatur si
effectus eius de novo esse incipiunt: ut prima ratio procedebat.
Novitas enim effectus indicare potest mutationem agentis inquantum
demonstrat novitatem actionis: non enim potest esse quod in agente sit
nova actio nisi aliquo modo moveatur, saltem de otio in actum.
Novitas autem divini effectus non demonstrat novitatem actionis in
Deo: cum actio sua sit sua essentia, ut supra ostensum est. Unde
neque novitas effectus mutationem Dei agentis demonstrare potest.
3. Nec tamen oportet quod, si primo agentis actio sit aeterna, quod
eius effectus sit aeternus: ut secunda ratio concludebat. Ostensum
est enim supra quod Deus agit voluntate in rerum productione. Non
autem ita quod sit aliqua alia ipsius actio media, sicut in nobis actio
virtutis motivae est media inter actum voluntatis et effectum, ut in
praecedentibus ostensum est: sed oportet quod suum intelligere et velle
sit suum facere. Effectus autem ab intellectu et voluntate sequitur
secundum determinationem intellectus et imperium voluntatis. Sicut
autem per intellectum determinatur rei factae quaecumque alia conditio,
ita et praescribitur ei tempus: non enim solum ars determinat ut hoc
tale sit, sed ut tunc sit; sicut medicus ut tunc potio detur. Unde,
si eius velle per se esset efficax ad effectum producendum, sequeretur
de novo effectus ab antiqua voluntate, nulla actione de novo
existente. Nihil igitur prohibet dicere actionem Dei ab aeterno
fuisse, effectum autem non ab aeterno, sed tunc cum ab aeterno
disposuit.
4. Ex quo etiam patet quod, etsi Deus sit sufficiens causa
productionis rerum in esse, non tamen oportet quod eius effectus
aeternus ponatur, eo existente aeterno: ut tertia ratio concludebat.
Posita enim causa sufficienti, ponitur eius effectus, non autem
effectus extraneus a causa: hoc enim esset ex insufficientia causae,
ac si calidum non calefaceret. Proprius autem effectus voluntatis est
ut sit hoc quod voluntas vult: si autem aliquid aliud esset quam
voluntas velit, non poneretur effectus proprius causae, sed alienus ab
ea. Voluntas autem, ut dictum est, sicut vult hoc esse tale, ita
vult hoc esse tunc. Unde non oportet, ad hoc quod voluntas sit
sufficiens causa, quod effectus sit quando voluntas est, sed quando
voluntas effectum esse disponit. In his autem quae a causa naturaliter
agente procedunt, secus est: quia actio naturae est secundum quod ipsa
est; unde ad esse causae sequi oportet effectum. Voluntas autem
agit, non secundum modum sui esse, sed secundum modum sui propositi.
Et ideo, sicut effectus naturalis agentis sequitur esse agentis, si
sit sufficiens, ita effectus agentis per voluntatem sequitur modum
propositi.
5. Ex his etiam patet quod divinae voluntatis non retardatur
effectus, quamvis non semper fuerit, voluntate existente: ut quarta
ratio supponebat. Nam sub voluntate divina cadit non solum quod eius
effectus sit, sed quod tunc sit. Hoc igitur volitum quod est tunc
creaturam esse, non retardatur: quia tunc incoepit creatura esse
quando Deus ab aeterno disposuit.
6. Non est autem ante totius creaturae inchoationem diversitatem
aliquam partium alicuius durationis accipere: ut in quinta ratione
supponebatur. Nam nihil mensuram non habet nec durationem. Dei autem
duratio, quae est aeternitas, non habet partes, sed est simplex
omnino, non habens prius et posterius, cum Deus sit immobilis: ut in
primo ostensum est. Non est igitur comparare inchoationem totius
creaturae ad aliqua diversa signata in aliqua praeexistente mensura, ad
quae initium creaturarum similiter vel dissimiliter se possit habere,
ut oporteat rationem esse apud agentem quare in hoc signato illius
durationis creaturam in esse produxerit, et non in alio praecedenti vel
sequenti. Quae quidem ratio requireretur si aliqua duratio in partes
divisibilis esset praeter totam creaturam productam: sicut accidit in
particularibus agentibus, a quibus producitur effectus in tempore, non
autem ipsum tempus. Deus autem simul in esse produxit et creaturam et
tempus. Non est igitur ratio quare nunc et non prius in hoc
consideranda: sed solum quare non semper. Sicut per simile in loco
apparet. Particularia enim corpora, sicut in tempore determinato,
ita et in loco determinato producuntur; et quia habent extra se tempus
et locum, a quibus continentur, oportet esse rationem quare magis in
hoc loco et in hoc tempore producuntur quam in alio: in toto autem
caelo, extra quod non est locus, et cum quo universalis locus omnium
producitur, non est ratio consideranda quare hic et non ibi constitutum
est; quam rationem quia quidam considerandam putabant, deciderunt in
errorem, ut ponerent infinitum in corporibus. Et similiter in
productione totius creaturae, extra quam non est tempus, et cum qua
simul tempus producitur, non est attendenda ratio quare nunc et non
prius, ut per hoc ducamur ad concedendam temporis infinitatem: sed
solum quare non semper, vel quare post non esse, vel cum aliquo
principio.
7. Ad hoc autem inquirendum, sexta ratio inducebatur ex parte
finis, qui solus inducere potest necessitatem in his quae voluntate
aguntur. Finis autem divinae voluntatis non potest esse nisi eius
bonitas. Non autem agit propter hunc finem producendum in esse, sicut
artifex agit propter constitutionem artificiati: cum bonitas eius sit
aeterna et immutabilis, ita quod ei nihil accrescere potest. Nec
etiam posset dici quod propter eius meliorationem Deus agat. Nec
etiam agit propter hunc finem acquirendum sibi, sicut rex pugnat ut
acquirat civitatem: ipse enim est sua bonitas. Restat igitur quod
agat propter finem inquantum effectum producit ad participationem
finis. In producendo igitur res sic propter finem, uniformis habitudo
finis ad agentem non est consideranda ut ratio operis sempiterni: sed
magis est attendenda habitudo finis ad effectum qui fit propter finem;
ut taliter producatur effectus qualiter convenientius ordinetur ad
finem. Unde per hoc quod finis uniformiter se habet ad agentem, non
potest concludi quod effectus sit sempiternus.
8. Nec est necessarium effectum divinum semper fuisse, propter hoc
quod sic convenientius ordinetur ad finem, ut septima ratio procedere
videbatur: sed convenientius ordinatur ad finem per hoc quod est non
semper fuisse. Omne enim agens producens effectum in participationem
suae formae, intendit in eo inducere suam similitudinem. Sic igitur
divinae voluntati conveniens fuit in suae bonitatis participationem
creaturam producere, ut sua similitudine divinam bonitatem
repraesentaret. Non autem potest esse talis repraesentatio per modum
aequalitatis, sicut effectus univocus suam causam repraesentat, ut sic
oporteat ab infinita bonitate aeternos effectus produci: sed sicut
excedens repraesentatur ab eo quod exceditur. Excessus autem divinae
bonitatis supra creaturam per hoc maxime exprimitur quod creaturae non
semper fuerunt. Ex hoc enim apparet expresse quod omnia alia praeter
ipsum eum habent sui esse auctorem; et quod virtus eius non obligatur
ad huiusmodi effectus producendos, sicut natura ad effectus naturales;
et per consequens quod est voluntate agens et intelligens. Quorum
contraria quidam posuerunt, aeternitatem creaturarum supponentes.
9. Sic igitur ex parte agentis nihil est quod aeternitatem
creaturarum nos ponere cogat.
|
|