|
1. Similiter etiam nec ex parte creaturae est aliquid quod nos ad
eius aeternitatem ponendam de necessitate inducat.
2. Necessitas enim essendi quae in creaturis invenitur, ex quo prima
ratio ad hoc sumitur, est necessitas ordinis, ut in praecedentibus est
ostensum. Necessitas autem ordinis non cogit ipsum cui talis inest
necessitas, semper fuisse, ut supra ostensum est. Licet enim
substantia caeli, per hoc quod caret potentia ad non esse, habeat
necessitatem ad esse, haec tamen necessitas sequitur eius substantiam.
Unde, substantia eius iam in esse instituta, talis necessitas
impossibilitatem non essendi inducit: non autem facit esse impossibile
caelum non esse, in consideratione qua agitur de productione
substantiae ipsius.
3. Similiter etiam virtus essendi semper, ex qua procedebat secunda
ratio, praesupponit substantiae productionem. Unde, cum de
productione substantiae caeli agitur, talis virtus sempiternitatis
argumentum sufficiens esse non potest.
4. Motus etiam sempiternitatem non cogit nos ponere ratio
consequenter inducta. Iam enim patet quod absque mutatione Dei
agentis potest esse quod novum agat non sempiternum. Si autem
possibile est aliquid ab eo agi de novo, patet quod et moveri: nam
novitas motus dispositionem voluntatis aeternae sequitur de motu non
semper essendo.
5. Similiter etiam intentio naturalium agentium ad specierum
perpetuitatem, ex quo quarta ratio procedebat, praesupponit naturalia
agentia iam producta. Unde locum non habet haec ratio nisi in rebus
naturalibus iam in esse productis, non autem cum de rerum productione
agitur. Utrum autem necesse sit ponere generationem perpetuo
duraturam, in sequentibus ostendetur.
6. Ratio etiam quinta, ex tempore inducta, aeternitatem motus magis
supponit quam probet. Cum enim prius et posterius et continuitas
temporis sequatur prius et posterius et continuitatem motus, secundum
Aristotelis doctrinam, patet quod idem instans est principium futuri
et finis praeteriti quia aliquid signatum in motu est principium et
finis diversarum partium motus. Non oportebit igitur omne instans
huiusmodi esse, nisi omne signum in tempore acceptum sit medium inter
prius et posterius in motu, quod est ponere motum sempiternum. Ponens
autem motum non esse sempiternum, potest dicere primum instans temporis
esse principium futuri et nullius praeteriti finem. Nec repugnat
successioni temporis quod ponatur in ipso aliquod nunc principium et non
finis propter hoc quod linea, in qua ponitur punctus aliquis principium
et non finis, est stans, et non fluens: quia etiam in motu aliquo
particulari, qui etiam non est stans sed fluens, signari aliquid
potest ut principium motus tantum et non ut finis: aliter enim omnis
motus esset perpetuus, quod est impossibile.
7. Quod autem prius ponitur non esse temporis quam eius esse si
tempus incoepit, non cogit nos dicere quod ponitur tempus esse si
ponatur non esse, ut sexta ratio concludebat. Nam prius quod dicimus
antequam tempus esset, non ponit aliquam temporis partem in re, sed
solum in imaginatione. Cum enim dicimus quod tempus habet esse post
non esse, intelligimus quod non fuit aliqua pars temporis ante hoc nunc
signatum: sicut, cum dicimus quod supra caelum nihil est, non
intelligimus quod aliquis locus sit extra caelum qui possit dici supra
respectu caeli, sed quod non est locus eo superior. Utrobique autem
imaginatio potest mensuram aliquam rei existenti apponere: ratione
cuius, sicut non est ponenda quantitas corporis infinita, ut dicitur
in III Phys., ita nec tempus aeternum.
8. Veritas autem propositionum quam oportet concedere etiam
propositiones negantem, ex qua septima ratio procedebat, habet
necessitatem ordinis qui est praedicati ad subiectum. Unde non cogit
aliquam rem esse semper: nisi forte intellectum divinum, in quo est
radix omnis veritatis, ut in primo ostensum est.
9. Patet igitur quod rationes ex creaturis inductae non cogunt ad
mundi aeternitatem ponendam.
|
|