|
1. Restat autem ostendere quod nec ex parte productionis rerum aliqua
ratio sumpta cogere possit ad idem.
2. Communis enim philosophorum positio ponentium ex nihilo nihil
fieri, ex quo prima ratio procedebat, veritatem habet secundum illud
fieri quod ipsi considerabant. Quia enim omnis nostra cognitio a sensu
incipit, qui singularium est, a particularibus considerationibus ad
universales consideratio humana profecit. Unde principium rerum
perquirentes particulares factiones entium tantum consideraverunt,
inquirentes qualiter vel hic ignis vel hic lapis fiat. Et ideo primi,
magis extrinsece quam oporteret fieri rerum considerantes, posuerunt
rem fieri solum secundum quasdam accidentales dispositiones, ut rarum,
densum, et huiusmodi, dicentes per consequens fieri nihil esse nisi
alterari, propter hoc quod ex ente in actu unumquodque fieri
intelligebant. Posteriores vero, magis intrinsece, rerum factionem
considerantes, ad fieri rerum secundum substantiam processerunt,
ponentes quod non oportet aliquid fieri ex ente in actu nisi per
accidens, sed per se ex ente in potentia. Hoc autem fieri, quod est
entis ex qualicumque ente, est factio entis particularis: quod quidem
fit inquantum est hoc ens, ut homo vel ignis, non autem inquantum est
universaliter; ens enim prius erat, quod in hoc ens transmutatur.
Profundius autem ad rerum originem ingredientes, consideraverunt ad
ultimum totius entis creati ab una prima causa processionem: ut ex
rationibus hoc ostendentibus supra positis patet. In hac autem
processione totius entis a Deo non est possibile fieri aliquid ex
aliquo alio praeiacente: non enim esset totius entis creati factio.
Et hanc quidem factionem non attigerunt primi naturales, quorum erat
communis sententia ex nihilo nihil fieri. Vel, si qui eam
attigerunt, non proprie nomen factionis ei competere consideraverunt,
cum nomen factionis motum vel mutationem importet, in hac autem totius
entis origine ab uno primo ente intelligi non potest transmutatio unius
entis in aliud, ut ostensum est. Propter quod nec ad naturalem
philosophum pertinet huiusmodi rerum originem considerare: sed ad
philosophum primum, qui considerat ens commune et ea quae sunt separata
a motu. Nos tamen sub quadam similitudine etiam ad illam originem
nomen factionis transferimus, ut dicamus ea facta quorumcumque essentia
vel natura ab aliis originem habet.
3. Ex quo patet quod nec secunda ratio de necessitate concludit,
quae ex ratione motus sumebatur. Nam creatio mutatio dici non potest
nisi secundum metaphoram, prout creatum consideratur habere esse post
non esse: ratione cuius aliquid ex alio fieri dicitur etiam eorum quae
invicem transmutationem non habent, ex hoc solo quod unum eorum est
post alterum, sicut dies ex nocte. Nec ratio motus inducta ad hoc
aliquid facere potest: nam quod nullo modo est, non se habet aliquo
modo; ut possit concludi quod, quando incipit esse, alio modo se
habeat nunc et prius.
4. Ex hoc etiam patet quod non oportet aliquam potentiam passivam
praecedere esse totius entis creati, ut tertia ratio concludebat. Hoc
enim est necessarium in illis quae per motum essendi principium sumunt:
eo quod motus est actus existentis in potentia. Possibile autem fuit
ens creatum esse, antequam esset, per potentiam agentis, per quam et
esse incoepit. Vel propter habitudinem terminorum, in quibus nulla
repugnantia invenitur: quod quidem possibile secundum nullam potentiam
dicitur, ut patet per philosophum, in V Metaph. Hoc enim
praedicatum quod est esse, non repugnat huic subiecto quod est mundus
vel homo, sicut commensurabile repugnat diametro: et sic sequitur quod
non sit impossibile esse, et per consequens quod sit possibile esse
antequam esset, etiam nulla potentia existente. In his autem quae per
motum fiunt, oportet prius fuisse possibile per aliquam passivam
potentiam: in quibus philosophus, in VII Metaphys., hac utitur
ratione.
5. Patet etiam ex hoc quod nec quarta ratio ad propositum concludit.
Nam fieri non simul est cum esse rei in his quae per motum fiunt, in
quorum fieri successio invenitur. In his autem quae non fiunt per
motum, non est prius fieri quam esse.
6. Sic igitur evidenter apparet quod nihil prohibet ponere mundum non
semper fuisse. Quod fides Catholica ponit: Gen. 1-1: in
principio creavit Deus caelum et terram. Et Prov. 8-12 de Deo
dicitur: antequam quicquam faceret a principio et cetera.
|
|