|
1. Sunt autem quaedam rationes a quibusdam inductae ad probandum
mundum non semper fuisse, sumptae ex his.
2. Deum enim esse omnium rerum causam est demonstratum. Causam
autem oportet duratione praecedere ea quae per actionem causae fiunt.
3. Item. Cum totum ens a Deo sit creatum, non potest dici factum
esse ex aliquo ente, et sic relinquitur quod sit factum ex nihilo. Et
per consequens quod habeat esse post non esse.
4. Adhuc. Quia infinita non est transire. Si autem mundus semper
fuisset, essent iam infinita pertransita: quia quod praeteritum est,
pertransitum est; sunt autem infiniti dies vel circulationes solis
praeteritae, si mundus semper fuit.
5. Praeterea. Sequitur quod infinito fiat additio: cum ad dies vel
circulationes praeteritas quotidie de novo addatur.
6. Amplius. Sequitur quod in causis efficientibus sit procedere in
infinitum, si generatio fuit semper, quod oportet dicere mundo semper
existente: nam filii causa est pater, et huius alius, et sic in
infinitum.
7. Rursus. Sequetur quod sint infinita: scilicet infinitorum
hominum praeteritorum animae immortales.
8. Hae autem rationes quia non usquequaque de necessitate
concludunt, licet probabilitatem habeant, sufficit tangere solum, ne
videatur fides Catholica in vanis rationibus constituta, et non potius
in solidissima Dei doctrina. Et ideo conveniens videtur ponere
qualiter obvietur eis per eos qui aeternitatem mundi posuerunt.
9. Quod enim primo dicitur, agens de necessitate praecedere effectum
qui per suam operationem fit, verum est in his quae agunt aliquid per
motum: quia effectus non est nisi in termino motus; agens autem
necesse est esse etiam cum motus incipit. In his autem quae in
instanti agunt, hoc non est necesse: sicut simul dum sol est in puncto
orientis, illuminat nostrum hemisphaerium.
10. Quod etiam secundo dicitur, non est efficax. Ei enim quod est
ex aliquo aliquid fieri, contradictorium quod oportet dare si hoc non
detur, est non ex aliquo fieri: non autem hoc quod est ex nihilo,
nisi sub sensu primi; ex quo concludi non potest quod fiat post non
esse.
11. Quod etiam tertio ponitur, non est cogens. Nam infinitum,
etsi non sit simul in actu, potest tamen esse in successione: quia sic
quodlibet infinitum acceptum finitum est. Quaelibet igitur circulatio
praecedentium transiri potuit: quia finita fuit. In omnibus autem
simul, si mundus semper fuisset, non esset accipere primam. Et ita
nec transitum, qui semper exigit duo extrema.
12. Quod etiam quarto proponitur, debile est. Nam nihil prohibet
infinito ex ea parte additionem fieri qua est finitum. Ex hoc autem
quod ponitur tempus aeternum, sequitur quod sit infinitum ex parte
ante, sed finitum ex parte post: nam praesens est terminus
praeteriti.
13. Quod etiam quinto obiicitur, non cogit. Quia causas agentes
in infinitum procedere est impossibile, secundum philosophos, in
causis simul agentibus: quia oporteret effectum dependere ex actionibus
infinitis simul existentibus. Et huiusmodi sunt causae per se
infinitae: quia earum infinitas ad causatum requiritur. In causis
autem non simul agentibus, hoc non est impossibile, secundum eos qui
ponunt generationem perpetuam. Haec autem infinitas accidit causis:
accidit enim patri Socratis quod sit alterius filius vel non filius.
Non autem accidit baculo, inquantum movet lapidem, quod sit motus a
manu: movet enim inquantum est motus.
14. Quod autem de animabus obiicitur difficilius est. Sed tamen
ratio non est multum utilis: quia multa supponit. Quidam namque
aeternitatem mundi ponentium posuerunt etiam humanas animas non esse
post corpus. Quidam vero quod ex omnibus animabus non manet nisi
intellectus separatus: vel agens, secundum quosdam; vel etiam
possibilis, secundum alios. Quidam autem posuerunt circulationem in
animabus, dicentes quod eaedem animae post aliqua saecula in corpora
revertuntur. Quidam vero pro inconvenienti non habent quod sint aliqua
infinita actu in his quae ordinem non habent.
15. Potest autem efficacius procedi ad hoc ostendendum ex fine
divinae voluntatis, ut supra tactum est. Finis enim divinae
voluntatis in rerum productione est eius bonitas inquantum per causata
manifestatur. Potissime autem manifestatur divina virtus et bonitas
per hoc quod res aliae praeter ipsum non semper fuerunt. Ex hoc enim
ostenditur manifeste quod res aliae praeter ipsum ab ipso esse habent,
quia non semper fuerunt. Ostenditur etiam quod non agit per
necessitatem naturae; et quod virtus sua est infinita in agendo. Hoc
igitur convenientissimum fuit divinae bonitati, ut rebus creatis
principium durationis daret.
16. Ex his autem quae praedicta sunt, vitare possumus diversos
errores gentilium philosophorum. Quorum quidam posuerunt mundum
aeternum. Quidam materiam mundi aeternam, ex qua ex aliquo tempore
mundus coepit generari: vel a casu; vel ab aliquo intellectu; aut
etiam amore aut lite. Ab omnibus enim his ponitur aliquid praeter
Deum aeternum. Quod fidei Catholicae repugnat.
|
|