|
1. Ex hoc autem ulterius apparet quod rerum distinctio non est
propter materiae diversitatem sicut propter primam causam.
2. Ex materia enim nihil determinatum provenire potest nisi
casualiter: eo quod materia ad multa possibilis est; ex quibus si unum
tantum proveniat, hoc ut in paucioribus contingens necesse est esse;
huiusmodi autem est quod casualiter evenit, et praecipue sublata
intentione agentis. Ostensum est autem quod rerum distinctio non est a
casu. Relinquitur igitur quod non sit propter materiae diversitatem
sicut propter primam causam.
3. Adhuc. Ea quae sunt ex intentione agentis, non sunt propter
materiam sicut propter primam causam. Causa enim agens prior est in
causando quam materia: quia materia non fit actu causa nisi secundum
quod est mota ab agente. Unde, si aliquis effectus consequitur
dispositionem materiae et intentionem agentis, non est ex materia sicut
ex causa prima. Et propter hoc videmus quod ea quae reducuntur in
materiam sicut in causam primam, sunt praeter intentionem agentis:
sicut monstra et alia peccata naturae. Forma autem est ex intentione
agentis. Quod ex hoc patet: agens enim agit sibi simile secundum
formam; et si aliquando hoc deficiat, hoc est a casu propter
materiam. Formae igitur non consequuntur dispositionem materiae sicut
primam causam: sed magis e converso materiae sic disponuntur ut sint
tales formae. Distinctio autem rerum secundum speciem est per formas.
Distinctio igitur rerum non est propter materiae diversitatem sicut
propter primam causam.
4. Amplius. Distinctio rerum non potest provenire ex materia nisi
in illis quae ex materia praeexistente fiunt. Multa autem sunt ab
invicem distincta in rebus quae non possunt ex praeexistente materia
fieri: sicut patet de corporibus caelestibus, quae non habent
contrarium, ut eorum motus ostendit. Non igitur potest esse prima
causa distinctionis rerum diversitas materiae.
5. Item. Quaecumque habentia sui esse causam distinguuntur, habent
causam suae distinctionis: unumquodque enim secundum hoc fit ens
secundum quod fit unum in se indivisum et ab aliis distinctum. Sed si
materia sui diversitate est causa distinctionis rerum, oportet ponere
materias in se esse distinctas. Constat autem quod materia quaelibet
habet esse ab alio, per hoc quod supra ostensum est omne quod
qualitercumque est, a Deo esse. Ergo aliud est causa distinctionis
in materiis. Non igitur prima causa distinctionis rerum potest esse
diversitas materiae.
6. Adhuc. Cum omnis intellectus agat propter bonum, non agit
melius propter vilius, sed e converso: et simile est de natura.
Omnes autem res procedunt a Deo per intellectum agente, ut ex supra
dictis patet. Sunt igitur a Deo viliora propter meliora, et non e
converso. Forma autem nobilior est materia: cum sit perfectio et
actus eius. Ergo non producit tales formas rerum propter tales
materias, sed magis tales materias produxit ut sint tales formae. Non
igitur distinctio specierum in rebus, quae est secundum formam, est
propter materiam: sed magis materiae sunt creatae diversae ut diversis
formis conveniant.
7. Per hoc autem excluditur opinio Anaxagorae ponentis infinita
principia materialia, a principio quidem commixta in uno confuso, quae
postmodum intellectus separando rerum distinctionem constituit: et
quorumcumque aliorum ponentium diversa principia materialia ad
distinctionem rerum causandam.
|
|