|
1. Ex praemissis etiam ostendi potest quod causa distinctionis rerum
non est diversitas, aut etiam contrarietas agentium.
2. Si enim diversi agentes ex quibus procedit rerum diversitas, sunt
ordinati ad invicem, oportet quod huius ordinis sit aliqua una causa:
nam multa non uniuntur nisi per aliquod unum. Et sic illud ordinans
est prima causa et una distinctionis rerum. Si vero diversi agentes
non sint ad invicem ordinati, concursus eorum ad diversitatem rerum
producendam erit per accidens. Distinctio igitur rerum erit casualis.
Cuius contrarium supra ostensum est.
3. Item. A diversis causis non ordinatis non procedunt effectus
ordinati, nisi forte per accidens: diversa enim, inquantum
huiusmodi, non faciunt unum. Res autem distinctae inveniuntur habere
ordinem ad invicem non casualiter: cum ut in pluribus unum ab alio
iuvetur. Impossibile est igitur quod distinctio rerum sic ordinatarum
sit propter diversitatem agentium non ordinatorum.
4. Amplius. Quaecumque habent causam suae distinctionis, non
possunt esse prima causa distinctionis rerum. Sed si plura agentia ex
aequo accipiantur, necesse est quod habeant causam suae distinctionis:
habent enim causam essendi, cum omnia entia sint ab uno primo ente, ut
supra ostensum est; idem autem est causa essendi alicui et
distinctionis eius ab aliis, sicut ostensum est. Non potest igitur
esse prima causa distinctionis rerum diversitas agentium.
5. Item. Si diversitas rerum procedat a diversitate vel
contrarietate diversorum agentium, maxime hoc videtur, quod et plures
ponunt, de contrarietate boni et mali, ita quod omnia bona procedant a
bono principio, mala autem a malo: bonum enim et malum sunt in omnibus
generibus. Non potest autem esse unum primum principium omnium
malorum. Cum enim ea quae sunt per aliud, reducantur ad ea quae sunt
per se, oportebit primum activum malorum esse per se malum. Per se
autem dicimus tale quod per essentiam suam tale est. Eius igitur
essentia non erit bona. Hoc autem est impossibile. Omne enim quod
est, inquantum est ens, necesse est esse bonum: esse namque suum
unumquodque amat et conservari appetit; signum autem est, quia contra
pugnat unumquodque suae corruptioni; bonum autem est quod omnia
appetunt. Non potest igitur distinctio in rebus procedere a duobus
contrariis principiis quorum unum sit bonum et aliud malum.
6. Adhuc. Omne agens agit inquantum est actu. Inquantum vero est
actu, unumquodque perfectum est. Perfectum vero omne, inquantum
huiusmodi, bonum dicimus. Omne igitur agens, inquantum huiusmodi,
bonum est. Si quid igitur per se malum est, non poterit esse agens.
Si autem est malorum principium primum, oportet esse per se malum, ut
ostensum est. Impossibile est igitur distinctionem in rebus procedere
a duobus principiis, bono et malo.
7. Amplius. Si omne ens, inquantum huiusmodi, bonum est, malum
igitur, inquantum est malum, est non ens. Non entis autem,
inquantum huiusmodi, non est ponere causam agentem: cum omne agens
agat inquantum est ens actu: agit autem unumquodque sibi simile. Mali
igitur, inquantum est huiusmodi, non est ponere causam per se
agentem. Non est igitur fieri reductionem malorum in unam primam
causam quae per se sit causa omnium malorum.
8. Adhuc. Quod educitur praeter intentionem agentis, non habet
causam per se, sed incidit per accidens: sicut cum quis invenit
thesaurum fodiens ad plantandum. Sed malum in effectu aliquo non
potest provenire nisi praeter intentionem agentis: cum omne agens ad
bonum intendat; bonum enim est quod omnia appetunt. Malum igitur non
habet causam per se, sed per accidens incidit in effectibus causarum.
Non igitur est ponere unum primum principium omnium malorum.
9. Praeterea. Contrariorum agentium sunt contrariae actiones.
Eorum igitur quae per unam actionem producuntur, non sunt ponenda
principia contraria. Bonum autem et malum eadem actione producuntur:
eadem enim actione aqua corrumpitur et aer generatur. Non sunt
igitur, propter differentiam boni et mali in rebus inventam, ponenda
principia contraria.
10. Amplius. Quod omnino non est, nec bonum nec malum est. Quod
autem est, inquantum est, bonum est, ut ostensum est. Oportet
igitur malum esse aliquid inquantum est non ens. Hoc autem est ens
privatum. Malum igitur, inquantum huiusmodi, est ens privatum; et
ipsum malum est ipsa privatio. Privatio autem non habet causam per se
agentem: quia omne agens agit inquantum habet formam; et sic oportet
per se effectum agentis esse habens formam, cum agens agat sibi
simile, nisi per accidens. Relinquitur igitur quod malum non habet
causam per se agentem, sed incidit per accidens in effectibus causarum
per se agentium.
11. Non est igitur unum primum et per se malorum principium: sed
primum omnium principium est unum primum bonum, in cuius effectibus
consequitur malum per accidens.
12. Hinc est quod Isaiae 45 dicitur: ego dominus, et non est
alter Deus: formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans
malum. Ego dominus faciens omnia haec. Et Eccli. 11-14: bona
et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt. Et eodem
33-15: contra malum bonum est. Sic et contra virum iustum
peccator. Et sic intuere in omnia opera altissimi duo contra duo,
unum contra unum. Dicitur autem Deus facere mala, vel creare,
inquantum creat ea quae secundum se bona sunt, et tamen aliis sunt
nociva: sicut lupus, quamvis in sua specie quoddam bonum naturae sit,
tamen ovi est malus; et similiter ignis aquae, inquantum est eius
corruptivus. Et per similem modum est causa malorum in hominibus quae
poenae dicuntur. Unde dicitur Amos 3-6: si est malum in civitate
quod dominus non fecerit? Et hoc est quod Gregorius dicit: etiam
mala, quae nulla sua natura subsistunt, creantur a domino: sed creare
mala dicitur cum res in se bonas creatas nobis male agentibus in
flagellum format.
13. Per hoc autem excluditur error ponentium prima principia
contraria. Qui error primo incoepit ab Empedocle. Posuit enim duo
prima principia agentia, amicitiam et litem, quorum amicitiam dixit
esse causam generationis, litem vero corruptionis: ex quo videtur, ut
Aristoteles dicit, in I Metaphys., hic duo, bonum et malum,
primus principia contraria posuisse. Posuit autem et Pythagoras duo
prima, bonum et malum: sed non per modum principiorum agentium, sed
per modum formalium principiorum. Ponebat enim haec duo esse genera
sub quibus omnia alia comprehenderentur: ut patet per philosophum, in
I metaphysicae.
14. Hos autem antiquissimorum philosophorum errores, qui etiam per
posteriores philosophos sunt sufficienter exclusi, quidam perversi
sensus homines doctrinae Christianae adiungere praesumpserunt. Quorum
primus fuit Marchius, a quo Marchiani sunt dicti, qui sub nomine
Christiano haeresim condidit, opinatus duo sibi adversa principia,
quem secuti sunt Cerdoniani; et postmodum Marchianistae; et ultimo
Manichaei, qui hunc errorem maxime diffuderunt.
|
|