|
1. Manifestum est autem ex praedictis quod considerationem circa
creaturas habet doctrina fidei Christianae inquantum in eis resultat
quaedam Dei similitudo, et inquantum error in ipsis inducit in
divinorum errorem. Et sic alia ratione subiiciuntur praedictae
doctrinae, et philosophiae humanae. Nam philosophia humana eas
considerat secundum quod huiusmodi sunt: unde et secundum diversa rerum
genera diversae partes philosophiae inveniuntur. Fides autem
Christiana eas considerat, non inquantum huiusmodi, utpote ignem
inquantum ignis est, sed inquantum divinam altitudinem repraesentat,
et in ipsum Deum quoquo modo ordinatur. Ut enim Eccli. 42
dicitur: gloria domini plenum est opus eius. Nonne dominus fecit
enarrare sanctos omnia mirabilia sua?
2. Et propter hoc etiam alia circa creaturas et philosophus et
fidelis considerat. Philosophus namque considerat illa quae eis
secundum naturam propriam conveniunt: sicut igni ferri sursum.
Fidelis autem ea solum considerat circa creaturas quae eis conveniunt
secundum quod sunt ad Deum relata: utpote, quod sunt a Deo creata,
quod sunt Deo subiecta, et huiusmodi. Unde non est ad imperfectionem
doctrinae fidei imputandum si multas rerum proprietates praetermittat:
ut caeli figuram, et motus qualitatem. Sic enim nec naturalis circa
lineam illas passiones considerat quas geometra: sed solum ea quae
accidunt sibi inquantum est terminus corporis naturalis.
3. Si qua vero circa creaturas communiter a philosopho et fideli
considerantur, per alia et alia principia traduntur. Nam philosophus
argumentum assumit ex propriis rerum causis: fidelis autem ex causa
prima; ut puta, quia sic divinitus est traditum; vel quia hoc in
gloriam Dei cedit; vel quia Dei potestas est infinita.
4. Unde et ipsa maxima sapientia dici debet, utpote super altissimam
causam considerans: secundum illud Deut. 4-6: haec est sapientia
vestra et intellectus coram populis.
5. Et propter hoc sibi, quasi principali, philosophia humana
deservit. Et ideo interdum ex principiis philosophiae humanae,
sapientia divina procedit. Nam et apud philosophos prima philosophia
utitur omnium scientiarum documentis ad suum propositum ostendendum.
6. Exinde etiam est quod non eodem ordine utraque doctrina procedit.
Nam in doctrina philosophiae, quae creaturas secundum se considerat et
ex eis, in Dei cognitionem perducit, prima est consideratio de
creaturis et ultima de Deo. In doctrina vero fidei, quae creaturas
non nisi in ordine ad Deum considerat, primo est consideratio Dei et
postmodum creaturarum. Et sic est perfectior: utpote Dei cognitioni
similior, qui seipsum cognoscens alia intuetur. Unde, secundum hunc
ordinem, post ea quae de Deo in se in primo libro sunt dicta, de his
quae ab ipso sunt restat prosequendum.
|
|