|
1. Ex eisdem etiam ostendi potest quod rerum distinctio non causatur
ex ordine secundorum agentium: sicut quidam dicere voluerunt quod
Deus, cum sit unus et simplex, facit tantum unum effectum, quae est
substantia primo causata; quae, quia simplicitati primae causae
adaequari non potest, cum non sit actus purus sed habeat aliquid de
potentia admixtum, habet aliquam multiplicitatem, ut ex ea iam
pluralitas aliqua possit prodire; et sic semper effectibus a
simplicitate causarum deficientibus, dum multiplicantur effectus,
diversitas rerum constituitur, ex quibus universum consistit.
2. Haec igitur positio toti rerum diversitati non unam causam
assignat, sed singulas causas determinatis effectibus: totam autem
diversitatem rerum ex concursu omnium causarum procedere ponit. Ea
autem a casu esse dicimus quae ex concursu diversarum causarum
proveniunt et non ex aliqua una causa determinata. Distinctio igitur
rerum et ordo universi erit a casu.
3. Amplius. Id quod est optimum in rebus causatis, reducitur ut in
primam causam in id quod est optimum in causis: oportet enim effectus
proportionales esse causis. Optimum autem in omnibus entibus causatis
est ordo universi, in quo bonum universi consistit: sicut et in rebus
humanis bonum gentis est divinius quam bonum unius. Oportet igitur
ordinem universi sicut in causam propriam reducere in Deum, quem supra
ostendimus esse summum bonum. Non igitur rerum distinctio, in qua
ordo consistit universi, causatur ex causis secundis, sed magis ex
intentione causae primae.
4. Adhuc. Absurdum videtur id quod est optimum in rebus reducere
sicut in causam in rerum defectum. Optimum autem in rebus causatis est
distinctio et ordo ipsarum, ut ostensum est. Inconveniens igitur est
dicere quod talis distinctio ex hoc causetur quod secundae causae
deficiunt a simplicitate causae primae.
5. Item. In omnibus causis agentibus ordinatis, ubi agitur propter
finem, oportet quod fines causarum secundarum sint propter finem causae
primae: sicut finis militaris et equestris et frenifactricis est
propter finem civilis. Processus autem entium a primo ente est per
actionem ordinatam ad finem: cum sit per intellectum, ut ostensum
est; intellectus autem omnis propter finem agit. Si igitur in
productione rerum sunt aliquae causae secundae, oportet quod fines
earum et actiones sint propter finem causae primae, qui est ultimus
finis in rebus causatis. Hoc autem est distinctio et ordo partium
universi, qui est quasi ultima forma. Non igitur est distinctio in
rebus et ordo propter actiones secundarum causarum: sed magis actiones
secundarum causarum sunt propter ordinem et distinctionem in rebus
constituendam.
6. Adhuc. Si distinctio partium universi et ordo earum est proprius
effectus causae primae, quasi ultima forma et optimum in universo,
oportet rerum distinctionem et ordinem esse in intellectu causae
primae: in rebus enim quae per intellectum aguntur, forma quae in
rebus factis producitur, provenit a forma simili quae est in
intellectu; sicut domus quae est in materia, a domo quae est in
intellectu. Forma autem distinctionis et ordinis non potest esse in
intellectu agente nisi sint ibi formae distinctorum et ordinatorum.
Sunt igitur in intellectu divino formae diversarum rerum distinctarum
et ordinatarum: nec hoc simplicitati ipsius repugnat, ut supra
ostensum est. Si igitur ex formis quae sunt in intellectu proveniant
res extra animam, in his quae per intellectum aguntur, poterunt a
prima causa immediate causari plura et diversa, non obstante divina
simplicitate, propter quam quidam in praedictam positionem inciderunt.
7. Item. Actio agentis per intellectum terminatur ad formam quam
intelligit, non ad aliam, nisi per accidens et a casu. Deus autem
est agens per intellectum, ut ostensum est: nec potest eius actio esse
casualis, cum non possit in sua actione deficere. Oportet igitur quod
producat effectum suum ex hoc quod ipsum effectum intelligit et
intendit. Sed per quam rationem intelligit unum effectum, potest et
multos effectus alios a se intelligere. Potest igitur statim multa
causare absque medio.
8. Amplius. Sicut supra ostensum est, virtus divina non limitatur
ad unum effectum: et hoc eius simplicitati convenit; quia quanto
aliqua virtus est magis unita, tanto est magis infinita, ad plura se
potens extendere. Quod autem ex uno non fiat nisi unum, non oportet
nisi quando agens ad unum effectum determinatur. Non oportet igitur
dicere quod, quia Deus est unus et omnino simplex, ex ipso multitudo
provenire non possit nisi mediantibus aliquibus ab eius simplicitate
deficientibus.
9. Praeterea. Ostensum est supra quod solus Deus potest creare.
Multa autem sunt rerum quae non possunt procedere in esse nisi per
creationem: sicut omnia quae non sunt composita ex forma et materia
contrarietati subiecta; huiusmodi enim ingenerabilia oportet esse, cum
omnis generatio sit ex contrario et ex materia. Talia autem sunt omnes
intellectuales substantiae, et omnia corpora caelestia, et etiam ipsa
materia prima. Oportet igitur ponere omnia huiusmodi immediate a Deo
sumpsisse sui esse principium.
10. Hinc est quod dicitur Gen. 1-1: in principio creavit Deus
caelum et terram; Iob 37-18: tu forsitan fabricatus es caelos,
qui solidissimi quasi aere fundati sunt?
11. Excluditur autem ex praedictis opinio Avicennae, qui dicit
quod Deus, intelligens se, produxit unam intelligentiam primam, in
qua iam est potentia et actus; quae, inquantum intelligit Deum,
producit intelligentiam secundam; inquantum vero intelligit se secundum
quod est in actu, producit animam orbis; inquantum vero intelligit se
secundum quod est in potentia, producit substantiam orbis primi. Et
sic inde procedens diversitatem rerum causari instituit per causas
secundas.
12. Excluditur etiam opinio quorundam antiquorum haereticorum, qui
dicebant Deum non creasse mundum, sed Angelos. Cuius erroris
dicitur primo Simon magus fuisse inventor.
|
|