|
1. Sunt autem quidam moderni haeretici qui dicunt Deum omnium
visibilium creasse materiam, sed per aliquem Angelum diversis formis
fuisse distinctam. Cuius opinionis falsitas manifeste apparet.
2. Non enim caelestia corpora, in quibus nulla contrarietas
invenitur, ex aliqua materia possunt esse formata: omne enim quod fit
ex materia praeexistenti, oportet ex contrario fieri. Impossibile est
igitur quod ex aliqua materia prius a Deo creata Angelus aliquis
caelestia corpora formaverit.
3. Amplius. Caelestia corpora aut in nulla materia conveniunt cum
corporibus inferioribus, aut non conveniunt in aliqua materia nisi
prima: non enim caelum est ex elementis compositum, nec naturae
elementaris; quod eius motus ostendit, a motibus omnium elementorum
diversus. Materia autem prima non potest praefuisse per seipsam ante
omnia corpora formata: cum non sit nisi potentia tantum; omne enim
esse in actu est ab aliqua forma. Impossibile est igitur quod ex
materia prius a Deo creata aliquis Angelus omnia visibilia corpora
formaverit.
4. Adhuc. Omne quod fit, ad hoc fit quod sit: est enim fieri via
in esse. Sic igitur unicuique causato convenit fieri sicut sibi
convenit esse. Esse autem non convenit formae tantum nec materiae
tantum, sed composito: materia enim non est nisi in potentia; forma
vero est qua aliquid est, est enim actus. Unde restat quod compositum
proprie sit. Eius igitur solius est fieri, non materiae praeter
formam. Non est igitur aliud agens creans materiam solam, et aliud
inducens formam.
5. Item. Prima inductio formarum in materia non potest esse ab
aliquo agente per motum tantum: omnis enim motus ad formam est ex forma
determinata in formam determinatam; quia materia non potest esse absque
omni forma, et sic praesupponitur aliqua forma in materia. Sed omne
agens ad formam solam materialem oportet quod sit agens per motum: cum
enim formae materiales non sint per se subsistentes, sed earum esse sit
inesse materiae, non possunt produci in esse nisi vel per creationem
totius compositi, vel per transmutationem materiae ad talem vel talem
formam. Impossibile est igitur quod prima inductio formarum in materia
sit ab aliquo creante formam tantum: sed ab eo qui est creator totius
compositi.
6. Adhuc. Motus ad formam est posterior naturaliter motu secundum
locum: cum sit actus magis imperfecti, ut probat philosophus.
Posteriora autem in entibus naturali ordine causantur a prioribus.
Motus igitur ad formam causatur a motu secundum locum. Primus autem
motus secundum locum est motus caelestis. Omnis igitur motus ad formam
fit mediante motu caelesti. Ea igitur quae non possunt fieri mediante
motu caelesti, non possunt fieri ab aliquo agente qui non potest agere
nisi per motum: qualem oportet esse agentem qui non potest agere nisi
inducere formam in materia, ut ostensum est. Per motum autem
caelestem non possunt produci multae formae sensibiles nisi mediantibus
determinatis principiis suppositis: sicut animalia quaedam non fiunt
nisi ex semine. Prima igitur institutio harum formarum, ad quarum
productionem non sufficit motus caelestis sine praeexistentia similium
formarum in specie, oportet quod sit a solo creante.
7. Item. Sicut idem est motus localis partis et totius, ut totius
terrae et unius glebae, ita mutatio generationis est eadem totius et
partis. Partes autem horum generabilium et corruptibilium generantur
acquirentes formas in actu a formis quae sunt in materia, non autem a
formis extra materiam existentibus, cum oporteat generans esse simile
generato: ut probat philosophus in VII metaphysicae. Neque igitur
totalis acquisitio formarum in materia potest fieri per motum ab aliqua
substantia separata, cuiusmodi est Angelus: sed vel oportet quod hoc
fiat mediante agente corporeo; vel a creante, qui agit sine motu.
8. Adhuc. Sicut esse est primum in effectibus, ita respondet
primae causae ut proprius effectus. Esse autem est per formam, et non
per materiam. Prima igitur causalitas formarum maxime est primae
causae attribuenda.
9. Amplius. Cum omne agens agat sibi simile, ab illo acquirit
effectus formam cui per formam acquisitam similatur: sicut domus in
materia ab arte, quae est species domus in anima. Sed omnia
similantur Deo qui est actus purus, inquantum habent formas, per quas
fiunt in actu: et inquantum formas appetunt, divinam similitudinem
appetere dicuntur. Absurdum est igitur dicere quod rerum formatio ad
alium pertineat quam ad creatorem omnium Deum.
10. Et inde est quod, ad excludendum istum errorem, Gen. 1,
Moyses, postquam dixerat Deum in principio caelum et terram creasse,
subdidit quomodo omnia in proprias species formando distinxerit. Et
apostolus dicit, Coloss. 1-16, quod in Christo condita sunt
universa: sive quae in caelis sunt sive quae in terris, sive visibilia
sive invisibilia.
|
|