|
1. Nunc superest ostendere quod rerum distinctio non processit ex
diversis motibus liberi arbitrii rationalium creaturarum: ut posuit
Origenes, in libro periarchon. Volens enim resistere antiquorum
haereticorum obiectionibus et erroribus, qui ostendere nitebantur
diversam naturam boni et mali esse in rebus ex contrariis actoribus,
propter multam distantiam inventam tam in rebus naturalibus quam in
rebus humanis, quam nulla merita praecessisse videntur, scilicet quod
quaedam corpora sunt lucida, quaedam obscura, quidam homines ex
barbaris, quidam ex Christianis nascuntur; coactus est ponere omnem
diversitatem in rebus inventam ex diversitate meritorum, secundum Dei
iustitiam, processisse. Dicit enim quod Deus ex sola sua bonitate
primo omnes creaturas aequales produxit, et omnes spirituales et
rationales; quae per liberum arbitrium diversimode sunt motae, quaedam
adhaerentes Deo plus vel minus, quaedam ab eo recedentes vel magis vel
minus; et secundum hoc diversi gradus in substantiis spiritualibus ex
divina iustitia sunt subsecuti, ut quidam essent Angeli secundum
diversos ordines, quidam animae humanae etiam secundum diversos
status, quidam etiam Daemones in statibus diversis; et propter
diversitatem rationalium creaturarum dicebat diversitatem corporalium
creaturarum Deum instituisse, ut nobilioribus corporibus nobiliores
spirituales substantiae adiungerentur, ut diversimode corporalis
creatura spiritualium substantiarum diversitati quibuslibet modis aliis
deserviret.
2. Haec autem opinio falsa esse manifeste convincitur. Quanto enim
aliquid est melius in effectibus, tanto est prius in intentione
agentis. Optimum autem in rebus creatis est perfectio universi, quae
consistit in ordine distinctarum rerum: in omnibus enim perfectio
totius praeminet perfectioni singularium partium. Igitur diversitas
rerum ex principali intentione primi agentis provenit, non ex
diversitate meritorum.
3. Adhuc. Si omnes creaturae rationales a principio fuerunt
aequales creatae, oportet dicere quod una earum in sua operatione ab
alia non dependeret. Quod autem provenit ex concursu diversarum
causarum quarum una ab alia non dependet, est casuale. Igitur,
secundum praedictam positionem, talis distinctio et ordo rerum est
casualis. Quod est impossibile, ut supra ostensum est.
4. Amplius. Quod est alicui naturale, non acquiritur ab eo per
voluntatem: motus enim voluntatis, sive liberi arbitrii, praesupponit
existentiam volentis, ad quam eius naturalia exiguntur. Si igitur per
motum liberi arbitrii acquisitus est diversus gradus rationalium
creaturarum, nulli creaturae rationali erit suus gradus naturalis, sed
accidentalis. Hoc autem est impossibile. Cum enim differentia
specifica sit unicuique naturalis, sequetur quod omnes substantiae
rationales creatae sint unius speciei, scilicet Angeli, Daemones,
et animae humanae, et animae caelestium corporum (quae Origenes
animata ponebat). Et hoc esse falsum diversitas actionum naturalium
declarat: non enim est idem modus quo naturaliter intelligit
intellectus humanus, qui sensu et phantasia indiget, et intellectus
angelicus et anima solis; nisi forte fingamus Angelos et caelestia
corpora habere carnes et ossa et alias huiusmodi partes, ad hoc quod
possint organa sensuum habere, quod est absurdum. Relinquitur igitur
quod diversitas substantiarum intellectualium non consequitur
diversitatem meritorum, quae sunt secundum motus liberi arbitrii.
5. Adhuc. Si ea quae sunt naturalia non acquiruntur per motum
liberi arbitrii; animam autem rationalem tali corpori uniri acquiritur
ei propter praecedens meritum vel demeritum secundum motum liberi
arbitrii: sequetur quod coniunctio huius animae ad hoc corpus non sit
naturalis. Ergo nec compositum est naturale. Homo autem, et sol,
secundum Origenem, et astra, sunt composita ex substantiis
rationalibus et corporibus talibus. Ergo omnia huiusmodi, quae sunt
nobilissima inter corporeas substantias, sunt innaturalia.
6. Item. Si huic substantiae rationali non convenit inquantum est
talis substantia huic corpori uniri, sed magis inquantum est sic
merita, huic corpori uniri non est ei per se, sed per accidens. Ex
his autem quae per accidens uniuntur non resultat aliqua species, quia
non fit ex eis unum per se: non enim est aliqua species homo albus vel
homo vestitus. Relinquitur igitur quod homo non sit aliqua species:
nec sol, nec luna, nec aliquid huiusmodi.
7. Amplius. Ea quae ad merita consequuntur, possunt in melius vel
in peius mutari: merita enim et demerita possunt augeri vel minui; et
praecipue secundum Origenem, qui dicebat liberum arbitrium cuiuslibet
creaturae semper esse in utramque partem flexibile. Si igitur anima
rationalis hoc corpus consecuta est propter praecedens meritum vel
demeritum, sequetur quod possit iterum coniungi alteri corpori: et non
solum quod anima humana assumat aliud corpus humanum, sed etiam quod
assumat quandoque corpus sidereum; quod est secundum Pythagoricas
fabulas, quamlibet animam quodlibet corpus ingredi. Hoc autem et
secundum philosophiam apparet esse erroneum, secundum quam determinatis
formis et motoribus assignantur determinatae materiae et determinata
mobilia: et secundum fidem haereticum, quae animam in resurrectione
idem corpus resumere praedicat quod deponit.
8. Praeterea. Cum multitudo sine diversitate esse non possit, si
fuerunt a principio creaturae rationales in quadam multitudine
constitutae, oportuit eis aliquam diversitatem fuisse. Aliquid ergo
habuit una earum quod non habuit altera. Et sic hoc ex diversitate
meriti non procedat, pari ratione nec fuit necesse ut gradus diversitas
ex meritorum diversitate proveniret.
9. Item. Omnis distinctio est aut secundum divisionem quantitatis,
quae in solis corporibus est, unde in substantiis primo creatis,
secundum Origenem, esse non potuit: aut secundum divisionem
formalem. Quae sine graduum diversitate esse non potest: cum talis
divisio reducatur ad privationem et formam; et sic oportet quod altera
formarum condivisarum sit melior et altera vilior. Unde, secundum
philosophum, species rerum sunt sicut numeri, quorum unus alteri addit
aut minuit. Sic igitur, si fuerunt a principio multae substantiae
rationales creatae, oportet quod fuerit in eis gradus diversitas.
10. Item. Si creaturae rationales sine corporibus subsistere
possunt, non fuit necessarium propter diversa merita rationalium
creaturarum diversitatem in natura corporali institui: quia et sine
diversitate corporum poterat diversus gradus in substantiis rationalibus
inveniri. Si autem creaturae rationales sine corporibus subsistere non
possunt, ergo a principio simul cum creatura rationali est etiam
creatura corporalis instituta. Maior est autem distantia corporalis
creaturae ad spiritualem quam spiritualium creaturarum ad invicem. Si
igitur a principio Deus tam magnam distantiam in suis creaturis
instituit absque aliquibus meritis praecedentibus, non oportuit merita
diversa praecedere ad hoc quod in diversis gradibus creaturae rationales
instituerentur.
11. Adhuc. Si diversitas creaturae corporalis respondet
diversitati creaturae rationalis, pari ratione et uniformitati
rationalium creaturarum responderet uniformitas naturae corporalis.
Fuisset ergo natura corporalis creata etiam si diversa merita
rationalis creaturae non praecessissent, sed uniformis. Fuisset
igitur creata materia prima, quae est omnibus corporibus communis, sed
sub una tantum forma. Sunt autem in ipsa plures formae in potentia.
Remansisset igitur imperfecta, sola una eius forma reducta in actum.
Quod non est conveniens divinae bonitati.
12. Item. Si diversitas corporalis creaturae sequitur diversos
motus liberi arbitrii rationalis creaturae, oportebit dicere quod causa
quare est tantum unus sol in mundo, sit quia una tantum rationalis
creatura sic mota est per liberum arbitrium ut tali corpori mereretur
adiungi. Hoc autem fuit a casu, quod una tantum sic peccaret. Est
igitur a casu quod sit unus sol in mundo, et non ad necessitatem
corporalis naturae.
13. Praeterea. Cum creatura spiritualis non mereatur descendere
nisi per peccatum; descendit autem a sua sublimitate, in qua
indivisibilis est, per hoc quod visibilibus corporibus unitur: videtur
sequi quod visibilia corpora sint eis adiuncta propter peccatum. Quod
videtur propinquum errori Manichaeorum ponentium haec visibilia ex malo
principio processisse.
14. Huic etiam opinioni auctoritas sacrae Scripturae manifeste
contradicit. Quia in singulis operibus visibilium creaturarum tali
modo loquendi utitur Moyses, videns Deus quod esset bonum, etc.;
et postmodum de cunctis simul subiungit: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona. Ex quo manifeste datur intelligi quod
creaturae corporales et visibiles ideo sunt factae quia bonum est eas
esse, quod est consonum divinae bonitati: et non propter aliqua
creaturarum rationalium merita vel peccata.
15. Videtur autem Origenes non perpendisse quod, cum aliquid non
ex debito, sed liberaliter damus, non est contra iustitiam si
inaequalia damus, nulla diversitate meritorum pensata: cum retributio
merentibus debeatur. Deus autem, ut supra ostensum est, ex nullo
debito, sed ex mera liberalitate res in esse produxit. Unde
diversitas creaturarum diversitatem meritorum non praesupponit.
16. Item, cum bonum totius sit melius quam bonum partium
singularium, non est optimi factoris diminuere bonum totius ut
aliquarum partium augeat bonitatem: non enim aedificator fundamento
tribuit eam bonitatem quam tribuit tecto, ne domum faciat ruinosam.
Factor igitur omnium, Deus, non faceret totum universum in suo
genere optimum, si faceret omnes partes aequales: quia multi gradus
bonitatis in universo deessent, et sic esset imperfectum.
|
|