|
1. Ostendi autem ex praedictis potest quae sit vere prima
distinctionis rerum causa.
2. Cum enim omne agens intendat suam similitudinem in effectum
inducere secundum quod effectus capere potest, tanto hoc agit
perfectius quanto agens perfectius est: patet enim quod quanto aliquid
est calidius, tanto facit magis calidum; et quanto est aliquis melior
artifex, formam artis perfectius inducit in materiam. Deus autem est
perfectissimum agens. Suam igitur similitudinem in rebus creatis ad
Deum pertinebat inducere perfectissime, quantum naturae creatae
convenit. Sed perfectam Dei similitudinem non possunt consequi res
creatae secundum unam solam speciem creaturae: quia, cum causa excedat
effectum, quod est in causa simpliciter et unite, in effectu invenitur
composite et multipliciter, nisi effectus pertingat ad speciem causae;
quod in proposito dici non potest, non enim creatura potest esse Deo
aequalis. Oportuit igitur esse multiplicitatem et varietatem in rebus
creatis, ad hoc quod inveniretur in eis Dei similitudo perfecta
secundum modum suum.
3. Amplius. Sicut quae fiunt ex materia sunt in potentia materiae
passiva, ita quae fiunt ab agente oportet esse in potentia activa
agentis. Non autem potentia passiva materiae perfecte reduceretur in
actum si ex materia fieret unum tantum eorum ad quae materia est in
potentia. Ergo, si aliquis agens cuius potentia est ad plures
effectus, faceret unum illorum tantum, potentia eius non ita complete
reduceretur in actum sicut cum facit plura. Per hoc autem quod
potentia activa reducitur in actum, effectus consequitur similitudinem
agentis. Ergo non esset perfecta Dei similitudo in universo si esset
unus tantum gradus omnium entium. Propter hoc igitur est distinctio in
rebus creatis, ut perfectius Dei similitudinem consequantur per multa
quam per unum.
4. Adhuc. Quanto aliquid in pluribus est Deo simile, tanto
perfectius ad eius similitudinem accedit. In Deo autem est bonitas,
et diffusio bonitatis in alia. Perfectius igitur accedit res creata ad
Dei similitudinem si non solum bona est sed etiam ad bonitatem aliorum
agere potest, quam si solum in se bona esset: sicut similius est soli
quod lucet et illuminat quam quod lucet tantum. Non autem posset
creatura ad bonitatem alterius creaturae agere nisi esset in rebus
creatis pluralitas et inaequalitas: quia agens est aliud a patiente,
et honorabilius eo. Oportuit igitur, ad hoc quod in creaturis esset
perfecta Dei imitatio, quod diversi gradus in creaturis invenirentur.
5. Item. Plura bona uno bono finito sunt meliora: habent enim hoc
et adhuc amplius. Omnis autem creaturae bonitas finita est: est enim
deficiens ab infinita Dei bonitate. Perfectius est igitur universum
creaturarum si sunt plures, quam si esset unus tantum gradus rerum.
Summo autem bono competit facere quod melius est. Ergo conveniens ei
fuit ut plures faceret creaturarum gradus.
6. Adhuc. Bonitas speciei excedit bonitatem individui, sicut
formale id quod est materiale. Magis igitur addit ad bonitatem
universi multitudo specierum quam multitudo individuorum in una specie.
Est igitur ad perfectionem universi pertinens non solum quod multa sint
individua, sed quod sint etiam diversae rerum species; et per
consequens diversi gradus in rebus.
7. Item. Omne quod agit per intellectum, repraesentat speciem sui
intellectus in re facta: sic enim agens per artem sibi facit simile.
Deus autem fecit creaturam ut agens per intellectum, et non per
necessitatem naturae, ut supra ostensum est. Species igitur
intellectus divini repraesentatur in creatura per ipsum facta.
Intellectus autem multa intelligens non sufficienter repraesentatur in
uno tantum. Cum igitur intellectus divinus multa intelligat, ut in
primo probatum est, perfectius seipsum repraesentat si plures
universorum graduum creaturas producat quam si unum tantum produxisset.
8. Amplius. Operi a summe bono artifice facto non debuit deesse
summa perfectio. Sed bonum ordinis diversorum est melius quolibet
illorum ordinatorum per se sumpto: est enim formale respectu
singularium, sicut perfectio totius respectu partium. Non debuit ergo
bonum ordinis operi Dei deesse. Hoc autem bonum esse non posset, si
diversitas et inaequalitas creaturarum non fuisset.
9. Est igitur diversitas et inaequalitas in rebus creatis non a
casu; non ex materiae diversitate; non propter interventum aliquarum
causarum, vel meritorum; sed ex propria Dei intentione perfectionem
creaturae dare volentis qualem possibile erat eam habere.
10. Hinc est quod dicitur Gen. 1-31: vidit Deus cuncta quae
fecerat, et erant valde bona: cum de singulis dixisset quod sunt
bona. Quia singula quidem sunt in suis naturis bona: simul autem
omnia valde bona, propter ordinem universi, quae est ultima et
nobilissima perfectio in rebus.
|
|