|
1. Hac igitur existente causa diversitatis in rebus, restat nunc de
rebus distinctis prosequi, quantum ad fidei veritatem pertinet: quod
erat tertium a nobis propositorum. Et ostendemus primo, quod ex
divina dispositione perfectionem rebus creatis secundum suum modum
optimam assignante, consequens fuit quod quaedam creaturae
intellectuales fierent, in summo rerum vertice constitutae.
2. Tunc enim effectus maxime perfectus est quando in suum redit
principium: unde et circulus inter omnes figuras, et motus circularis
inter omnes motus, est maxime perfectus, quia in eis ad principium
reditur. Ad hoc igitur quod universum creaturarum ultimam perfectionem
consequatur, oportet creaturas ad suum redire principium. Redeunt
autem ad suum principium singulae et omnes creaturae inquantum sui
principii similitudinem gerunt secundum suum esse et suam naturam, in
quibus quandam perfectionem habent: sicut et omnes effectus tunc maxime
perfecti sunt quando maxime similantur causae agenti, ut domus quando
maxime similatur arti, et ignis quando maxime similatur generanti.
Cum igitur intellectus Dei creaturarum productionis principium sit,
ut supra ostensum est, necesse fuit ad creaturarum perfectionem quod
aliquae creaturae essent intelligentes.
3. Amplius. Perfectio secunda in rebus addit supra primam. Sicut
autem esse et natura rei consideratur secundum primam perfectionem, ita
operatio secundum perfectionem secundam. Oportuit igitur, ad
consummatam universi perfectionem, esse aliquas creaturas quae in Deum
redirent non solum secundum naturae similitudinem, sed etiam per
operationem. Quae quidem non potest esse nisi per actum intellectus et
voluntatis: quia nec ipse Deus aliter erga seipsum operationem habet.
Oportuit igitur, ad perfectionem optimam universi, esse aliquas
creaturas intellectuales.
4. Adhuc. Ad hoc quod perfecte divinae bonitatis repraesentatio per
creaturas fieret, oportuit, ut supra ostensum est, non solum quod res
bonae fierent, sed etiam quod ad aliorum bonitatem agerent.
Assimilatur autem perfecte aliquid alteri in agendo quando non solum
est eadem species actionis, sed etiam idem modus agendi. Oportuit
igitur, ad summam rerum perfectionem, quod essent aliquae creaturae
quae agerent hoc modo quo Deus agit. Ostensum est autem supra quod
Deus agit per intellectum et voluntatem. Oportuit igitur aliquas
creaturas esse intelligentes et volentes.
5. Amplius. Similitudo effectus ad causam agentem attenditur
secundum formam effectus quae praeexistit in agente: agens enim agit
sibi simile in forma secundum quam agit. Forma autem agentis recipitur
quidem in effectu quandoque secundum eundem modum essendi quo est in
agente, sicut forma ignis generati eundem essendi habet modum cum forma
ignis generantis; quandoque vero secundum alium modum essendi, sicut
forma domus quae est intelligibiliter in mente artificis, recipitur
materialiter in domo quae est extra animam. Patet autem perfectiorem
esse primam similitudinem quam secundam. Perfectio autem universitatis
creaturarum consistit in similitudine ad Deum: sicut etiam perfectio
cuiuslibet effectus in similitudine ad causam agentem. Requirit igitur
summa universi perfectio non solum secundam assimilationem creaturae ad
Deum, sed primam, quantum possibile est. Forma autem per quam Deus
agit creaturam, est forma intelligibilis in ipso: est enim agens per
intellectum, ut supra ostensum est. Oportet igitur ad summam
perfectionem universi esse aliquas creaturas in quibus secundum esse
intelligibile forma divini intellectus exprimatur. Et hoc est esse
creaturas secundum suam naturam intellectuales.
6. Item. Ad productionem creaturarum nihil aliud movet Deum nisi
sua bonitas, quam rebus aliis communicare voluit secundum modum
assimilationis ad ipsum, ut ex dictis patet. Similitudo autem unius
invenitur in altero dupliciter: uno modo, quantum ad esse naturae,
sicut similitudo caloris ignei est in re calefacta per ignem; alio
modo, secundum cognitionem, sicut similitudo ignis est in visu vel
tactu. Ad hoc igitur quod similitudo Dei perfecte esset in rebus
modis possibilibus, oportuit quod divina bonitas rebus per
similitudinem communicaretur non solum in essendo, sed cognoscendo.
Cognoscere autem divinam bonitatem solus intellectus potest. Oportuit
igitur esse creaturas intellectuales.
7. Adhuc. In omnibus decenter ordinatis habitudo secundorum ad
ultima imitatur habitudinem primi ad omnia secunda et ultima, licet
quandoque deficienter. Ostensum est autem quod Deus in se omnes
creaturas comprehendit. Et hoc repraesentatur in corporalibus
creaturis, licet per alium modum: semper enim invenitur superius
corpus comprehendens et continens inferius; tamen secundum extensionem
quantitatis; cum Deus omnes creaturas simplici modo, et non
quantitatis extensione, contineat. Ut igitur nec in hoc modo
continendi Dei imitatio creaturis deesset, factae sunt creaturae
intellectuales, quae creaturas corporales continerent, non extensione
quantitatis, sed simpliciter per modum intelligibilem: nam quod
intelligitur est in intelligente, et eius intellectuali operatione
comprehenditur.
|
|