|
1. Has autem substantias intellectuales necesse est esse volentes.
2. Inest enim omnibus appetitus boni: cum bonum sit quod omnia
appetunt, ut philosophi tradunt. Huiusmodi autem appetitus in his
quidem quae cognitione carent, dicitur naturalis appetitus: sicut
dicitur quod lapis appetit esse deorsum. In his autem quae cognitionem
sensitivam habent, dicitur appetitus animalis, qui dividitur in
concupiscibilem et irascibilem. In his vero quae intelligunt, dicitur
appetitus intellectualis seu rationalis, qui est voluntas.
Substantiae igitur intellectuales creatae habent voluntatem.
3. Adhuc. Quod est per aliud, reducitur in id quod est per se
tanquam in prius: unde et, secundum philosophum, in VIII
Phys., mota ab alio reducuntur in prima moventia seipsa; in
syllogismis etiam conclusiones, quae sunt notae ex aliis, reducuntur
in prima principia, quae sunt nota per seipsa. Inveniuntur autem in
substantiis creatis quaedam quae non agunt seipsa ad operandum, sed
aguntur vi naturae, sicut inanimata, plantae et animalia bruta: non
enim est in eis agere et non agere. Oportet ergo quod fiat reductio in
aliqua prima quae seipsa agant ad operandum. Prima autem in rebus
creatis sunt substantiae intellectuales, ut supra ostensum est. Hae
igitur substantiae se agunt ad operandum. Hoc autem est proprium
voluntatis, per quam substantia aliqua est domina sui actus, utpote in
ipsa existens agere et non agere. Substantiae igitur intellectuales
creatae habent voluntatem.
4. Amplius. Principium cuiuslibet operationis est forma per quam
aliquid est actu: cum omne agens agat inquantum est actu. Oportet
igitur quod secundum modum formae sit modus operationis consequentis
formam. Forma igitur quae non est ab ipso agente per formam, causat
operationem cuius agens non est dominus. Si qua vero fuerit forma quae
sit ab eo qui per ipsam operatur, operationis etiam consequentis
operans dominium habebit. Formae autem naturales, ex quibus sequuntur
motus et operationes naturales, non sunt ab his quorum sunt formae,
sed ab exterioribus agentibus totaliter: cum per formam naturalem
unumquodque esse habeat in sua natura; nihil autem potest esse sibi
causa essendi. Et ideo quae moventur naturaliter, non movent seipsa:
non enim grave movet seipsum deorsum, sed generans, quod dedit ei
formam. In animalibus etiam brutis formae sensatae vel imaginatae
moventes non sunt adinventae ab ipsis animalibus brutis, sed sunt
receptae in eis ab exterioribus sensibilibus, quae agunt in sensum, et
diiudicatae per naturale aestimatorium. Unde, licet quodammodo
dicantur movere seipsa, inquantum eorum una pars est movens et alia est
mota, tamen ipsum movere non est eis ex seipsis, sed partim ex
exterioribus sensatis et partim a natura. Inquantum enim appetitus
movet membra, dicuntur seipsa movere, quod habent supra inanimata et
plantas; inquantum vero ipsum appetere de necessitate sequitur in eis
ex formis acceptis per sensum et iudicium naturalis aestimationis, non
sibi sunt causa quod moveant. Unde non habent dominium sui actus.
Forma autem intellecta, per quam substantia intellectualis operatur,
est ab ipso intellectu, utpote per ipsum concepta et quodammodo
excogitata: ut patet de forma artis, quam artifex concipit et
excogitat et per eam operatur. Substantiae igitur intellectuales
seipsas agunt ad operandum, ut habentes suae operationis dominium.
Habent igitur voluntatem.
5. Item. Activum oportet esse proportionatum passivo, et motivum
mobili. Sed in habentibus cognitionem vis apprehensiva se habet ad
appetitivam sicut motivum ad mobile: nam apprehensum per sensum vel
imaginationem vel intellectum, movet appetitum intellectualem vel
animalem. Apprehensio autem intellectiva non determinatur ad quaedam,
sed est omnium: unde et de intellectu possibili philosophus dicit, in
III de anima, quod est quo est omnia fieri. Appetitus igitur
intellectualis substantiae est ad omnia se habens. Hoc autem est
proprium voluntatis, ut ad omnia se habeat: unde in III Ethicorum
philosophus dicit quod est et possibilium et impossibilium.
Substantiae igitur intellectuales habent voluntatem.
|
|