|
1. Ex hoc autem apparet quod praedictae substantiae sunt liberi
arbitrii in operando.
2. Quod enim arbitrio agant, manifestum est: eo quod per
cognitionem intellectivam iudicium habent de operandis. Libertatem
autem necesse est eas habere, si habent dominium sui actus, ut
ostensum est. Sunt igitur praedictae substantiae liberi arbitrii in
agendo.
3. Item. Liberum est quod sui causa est. Quod ergo non est sibi
causa agendi, non est liberum in agendo. Quaecumque autem non
moventur neque agunt nisi ab aliis mota, non sunt sibi ipsis causa
agendi. Sola ergo moventia se ipsa libertatem in agendo habent. Et
haec sola iudicio agunt: nam movens seipsum dividitur in movens et
motum; movens autem est appetitus ab intellectu vel phantasia aut sensu
motus, quorum est iudicare. Horum igitur haec sola libere iudicant
quaecumque in iudicando seipsa movent. Nulla autem potentia iudicans
seipsam ad iudicandum movet nisi supra actum suum reflectatur: oportet
enim, si se ad iudicandum agit, quod suum iudicium cognoscat. Quod
quidem solius intellectus est. Sunt igitur animalia irrationalia
quodammodo liberi quidem motus sive actionis, non autem liberi
iudicii; inanimata autem, quae solum ab aliis moventur, neque etiam
liberae actionis aut motus; intellectualia vero non solum actionis,
sed etiam liberi iudicii, quod est liberum arbitrium habere.
4. Adhuc. Forma apprehensa est principium movens secundum quod
apprehenditur sub ratione boni vel convenientis: actio enim exterior in
moventibus seipsa procedit ex iudicio quo iudicatur aliquid esse bonum
vel conveniens per formam praedictam. Si igitur iudicans ad iudicandum
seipsum moveat, oportet quod per aliquam altiorem formam apprehensam se
moveat ad iudicandum. Quae quidem esse non potest nisi ipsa ratio boni
vel convenientis, per quam de quolibet determinato bono vel convenienti
iudicatur. Illa igitur sola se ad iudicandum movent quae communem boni
vel convenientis rationem apprehendunt. Haec autem sunt sola
intellectualia. Sola igitur intellectualia se non solum ad agendum,
sed etiam ad iudicandum movent. Sola igitur ipsa sunt libera in
iudicando, quod est liberum arbitrium habere.
5. Amplius. A conceptione universali non sequitur motus et actio
nisi mediante particulari apprehensione: eo quod motus et actio circa
particularia est. Intellectus autem est naturaliter universalium
apprehensivus. Ad hoc igitur quod ex apprehensione intellectus
sequatur motus aut quaecumque actio, oportet quod universalis
intellectus conceptio applicetur ad particularia. Sed universale
continet in potentia multa particularia. Potest igitur applicatio
conceptionis intellectualis fieri ad plura et diversa. Iudicium igitur
intellectus de agibilibus non est determinatum ad unum tantum. Habent
igitur omnia intellectualia liberum arbitrium.
6. Praeterea. Iudicii libertate carent aliqua vel propter hoc quod
nullum habent iudicium, sicut quae cognitione carent, ut lapides et
plantae: vel quia habent iudicium a natura determinatum ad unum, sicut
irrationalia animalia; naturali enim existimatione iudicat ovis lupum
sibi nocivum, et ex hoc iudicio fugit ipsum; similiter autem in
aliis. Quaecumque igitur habent iudicium de agendis non determinatum a
natura ad unum, necesse est liberi arbitrii esse. Huiusmodi autem
sunt omnia intellectualia. Intellectus enim apprehendit non solum hoc
vel illud bonum, sed ipsum bonum commune. Unde, cum intellectus per
formam apprehensam moveat voluntatem; in omnibus autem movens et motum
oporteat esse proportionata; voluntas substantiae intellectualis non
erit determinata a natura nisi ad bonum commune. Quicquid igitur
offeretur sibi sub ratione boni, poterit voluntas inclinari in illud,
nulla determinatione naturali in contrarium prohibente. Omnia igitur
intellectualia liberam voluntatem habent ex iudicio intellectus
venientem. Quod est liberum arbitrium habere, quod definitur esse
liberum de ratione iudicium.
|
|